‏ Isaiah 44

Primos fideles de Judaeis aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur; apostolorum scilicet chorum. Prima servitus, secunda electio. In quo fratris plantam arripuisti, vel, in principio Ecclesiae manus persecutorum evasisti. Israel, secundum Hebraicam veritatem, rectus vel rectissimus. Quod ante, vir videns Deum dicitur: non a proprietate, sed a sono vocis habetur. Scilicet in baptismo per impositionem manuum. Salix arbor infructuosa, etc., usque ad quae cito credidit praedicantibus apostolis. Credentium varietatem describit. Ut recipiant legem, et prophetas, et Spiritus sancti gratias quae Israeli promissae sunt. Post vocationem gentium quae, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Non dicit se solum esse, sed praeter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans. . HIER. Fame et siti artificis, etc., usque ad quorum Deus venter est, gloria in confusione eorum. . ID. Angeli quasi habitatoribus terrae praesunt; vel apostoli, vel prophetae super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: etc. etc. ID. Supra locutus est de idolorum subversione, et Israel poenitentis redemptione: nunc autem de potentiae suae magnitudine, ne quis dubitet de salvatione quam promittit. . De restauratione quae facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas. Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur. .
Copyright information for VulgGlossa