‏ Isaiah 45

Apud Romanos diadema, apud Judaeos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, non unctione, sed dignitate. ID. Quae civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Haec autem completa plenius invenies in historia Xenophontis. . Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante praedixit nomen tuum antequam esses. ID. Sicut vocavi Abraham, Isaac et Jacob, etc., usque ad Filius autem Christus oleo laetitiae unctus prae participibus suis. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; praeter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quae in me est, non est alius Deus. Esdras dicit Cyrum scripsisse omnibus gentibus non esse Deum, nisi Deum Israel. Vel ex captivorum liberatione Dei clementia et potentia omnibus magis nota. Josephus autem in libro Antiquitatum ideo populum fuisse dimissum ait, quia Cyrus legit in libro Isaiae quae de eo Dominus per prophetam dixerat ante. Noctem vel captivitatem. Quasi poenitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello. ID. De adventu Christi, per Cyrum significati, quia a captivitate diaboli liberabit genus humanum, convenienter adjungit. Vel possunt haec haerere superioribus, ut Cyro captivitatem laxante metonymicos coelum et terra laetentur. Prophetae corda nostra salutari pluvia irrigantes, et Christi nativitatem et resurrectionem et ascensionem annuntiantes, unde: et alibi, scilicet vermis fuit, et germinatus de terra legitur secundum humanitatem. quasi diceret: Credite quae praedico, Christum scilicet venturum, quia, Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam. Vir mulieris potens, mulier viri potens. Filii, secundum humanitatem in utero virginali, unde: etc. Hac occasione putant quidam astra esse rationalia; aiunt enim, quia insensatis non mandaret aliquid, quae mandata non intelligerent. ID. Quasi diceret: Qui supradicta feci; quid mirum si et Filium mittam in mundum ut redimat genus humanum et a mortuis suscitem eum? I Petr. 2.. ID. De quo dictum est: Nec ipse aedificavit civitatem vel templum, sed permisit aedificari: nec in ejus tempore hoc consummatum est, sed Assueri. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis praedicantibus conversi sunt, et prae omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, Rom. 5.. . etc. ID. Olim in monte Sinai uni tantum populo dixit: Exod. 20.. Evangelium autem per apostolos omnibus gentibus praedicavit, unde: Psal. 18.. HIER. Primum quidem ad Judaeos veni: et ut umbram legis relinquentes, veritatem sequerentur admonui. Ut creatura Creatorem adoret, ut relictis figuris sequatur veritatem Evangelii. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiae, de generali resurrectione. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahae, vel quando legem dedi. . in mundum visibiliter in carne. filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judaei superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt. . Omnes gentes etiam Barbarae, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.
Copyright information for VulgGlossa