‏ Isaiah 53

HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judaeis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, praemisit gloriam resurgentis. etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse. Symmachus, ramus; hominem significans, qui processit de utero virginis. Aquila, ubi virginitatis privilegium demonstratur, quia sine semine de terra prius invia creatus est. . ID. Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur. . etc. Pilato vel Herodi. Pauca enim respondit ne differretur salus humani generis. ID. In cujus figura populus Israel agnum in Aegypto comedit Exod. 12.. Hic est agnus Joan. 1., Apoc. 13., qui carne et sanguine suo nos pascit, et vellere protectionis nos vestit. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit. ID. Id est gentes, quae sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judaeos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes. Scribas et Pharisaeos doctrinae legis divitiis gloriantes. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Luc. 8. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanae et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: I Cor. 9.. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judaeorum astantium circa crucem crediderunt.
Copyright information for VulgGlossa