Isaiah 56
HIER. Terminato gentium vaticinio, quae in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia. ID. Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona. ID. Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: etc. Joan. 15.. ID. Hoc contra Judaeos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Rom. 10.. ID. Propter regnum coelorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis. ID. Duo proposuit, proselytos scilicet et eunuchos, etc., usque ad ne se putent subjacere maledictioni legis. . post eunuchos ad advenas transit et praemia promittit. Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Jesu, et Moyses famulus Dei. Colos. 3.. Et Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimae pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quae mundi sunt disponit juste. Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: . Vox prophetae, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, daemones: quibus ad devorandum Judaei traditi sunt. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. ID. Sicut canes gregem, sic praelati debent custodire plebem. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos saepe persequuntur, sic et Judaei impudenter clamaverunt, Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis. . Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt, traditi sunt in manus Romanorum.