‏ Isaiah 57

HIER. Haec referunt Judaei ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiae. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Propter speculatores caecos et canes mutos. quia caeci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quae Dei sunt. ID. Propheta precatur ut Christus veniat, resurgens a mortuis requiescat in cubili in gloria, scilicet paternae majestatis, vel in Ecclesia, in qua in directione ambulavit. . Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi. Haeretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus. Quasi diceret: Non solum in montibus idola adorasti, sed etiam post ostium posuisti, ut ingrediens videres et semper adorares. Metaphora adulterae sicut supra meretricis, etc., usque ad omnibus exposita intrantibus. Ut afferrent longinqua idola, quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Aegyptios deos significat. Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quae dicit: Joan. 14.: Multae sunt viae mundanorum, unde, Isa. 40.. . ID. Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti poenituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebraeum. scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte datum. Et ad praemiorum altitudinem invitat, vel Christum. ego Christus scilicet apostolis, bene praedicando, praebete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum praedicatione amovendo. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat praeparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quae redeunti populo promiserit, consequenter ostendit. ID. Non in sempiternum servabo iram meam, neque causabor cum creatura mea, sed percutiam in praesenti, ut sanem in futuro. Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judaeos. etc., scilicet auxilium meum, ut amplius desideres dicens: Psal. 79.. ID. Quod quidam intelligens ait: Psal. 37.. . quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Supra de illis qui in captivitate poenitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt. .
Copyright information for VulgGlossa