Isaiah 59
. Ostendit quare non exauditi et in captivitatem ducti. HIER. Iniquitates per partes exponit, etc., usque ad et tandem in Filium Dei inclamantes: ID. Qui exspectant Antichristum. Quem enim multo labore perquirunt in iniquitate suscipient. ID. Ex ovo fetus, ex corde consilium, ex quo actus. Ova ergo ruperunt, dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt, dicentes: Matth. 26.. Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terrae infigit, alteram cauda obturat, ne possit incantari: sic Judaei inhaerentes terrenis, ne locum et gentem perderent metuentes, Christi praedicationem repulerunt, venenati venenatorum filii. Ex ovis aspidis regulus, qui et basiliscus, ex Judaeis Antichristus. Ex eis enim nascetur, flatu suo, id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam coelestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per aera. . ID. Propheta in persona populi poenitentis respondet, post accusationem, quid loqui debeant poenitentes. . Judaeorum meditatio et doctrina in sacra Scriptura rugitui ursi et gemitui columbae comparatur, quasi inutilis et vana, sicut et illa. Contra subjectos quoque saeviunt ut ursi; contra majores vel aequales, gemunt ut columbae. . ID. Christus, qui est via, etc., usque ad ut Christi persona monstretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium. ID. Ostenso, quia poenituerunt, ostendit non placuisse Domino poenitentiam eorum, quia non puro corde plures poenituerunt. Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud, Pater, scilicet per Filium gentes, vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut poenitenti creaturae Creator parcat, quae meritis suis salvari non poterat. . Praemonstrata vindicta Dei in Judaeos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita praedicatione apostolorum Quia citissime mundum sua praedicatione et fide implevit. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Et, Isa. 11., etc. . ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi praecepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est,