Isaiah 60
HIER. Haec referunt Judaei ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. ID. In Ecclesiis, quae occidisti in synagogis: surge in gentibus, quae cecidisti in Judaeis. Surge per confessionem, per virtutes quae cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod scilicet qui dicit: Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum aedificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi. ID. Judaeos terrena amantes, quibus dicitur: quod carnaliter accipiunt. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivae Ecclesiae ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur. Cui simile: Joan. 4.. HIER. Quos in fide genuisti: Unde Paulus: I Cor. 4.. Primi fideles de Judaeis quando Spiritus sanctus datus est, Act. 2., vel gentes ex omnibus partibus mundi. Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: Ephes. 2.. ID. Quidam codices habent, etc., neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur. . Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quae per thus figuratur, Domino obtulerunt. ID. Simplices qui ante erant tenebrae et moeror, etc., usque ad ubi habitabant Saraceni de illius stirpe progeniti. Praedicatores, gregis duces, filii prophetarum qui ea quae prophetae praedixerunt de Christo impleta docuerunt. filius Ismaelis, et interpretatur Sancti episcopi, presbyteri ministri Ecclesiae, corpus et sanguinem Christi fidelibus administrando. Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes, vel primitiva Ecclesia: Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus corporis, ne per eos tanquam per fenestras intret mors in animas. Hoc est: Rom. 10.. Principes gentium qui per orbem Ecclesias aedificaverunt, sicut Constantinus qui Romae duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria praebuerunt. . Libanus mons est confinis terrae promissionis, etc., usque ad reges et principes qui ad Ecclesiam venerunt. ID. Superbi, scilicet divites, philosophi. Divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelsae in saeculo arbores, Ecclesiam Dei aedificaverunt. Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta. Ecclesiam, in qua apostoli, etc., usque ad Ecclesiam sustinent institutis, miraculis et exemplis. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium praeberet. Judaeis, quia fidem Christi praedicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona: . ID. Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum. ID. Christum, vel apostolos pacificos, et praepositos justos, ut recte doceant et judicent. . Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quaecunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam coeli terraeque, solis atque lunae nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum. . ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum. adventus Christi. Vel in tempore opportuno vel praefinito. Cum miserit Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala.