Isaiah 61
HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, etc. oleo laetitiae, abundantia gratiae. ID. Haec unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbae descendit, et mansit in illo. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit. ID. damnationis, quae per Romanos, secundum illud: etc. Et, etc. Cum scilicet viderint de Judaeis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. . ID. Mali cultores vineae, Scribae, et Pharisaei, de quibus dicitur: Hoc ad praedicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini. Domini. Unde Psalmista: etc. Quod nemo veraciter dicit, qui aliam partem quaerit. Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quae saepe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent. Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quae data sunt in figura, omnia in veritate faciant. Evangelium aeternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt. in Domino, non in mundo. virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonae operationis.