‏ Isaiah 62

HIER. Propheta in persona sui, impendio exhilaratus ex his omnibus quae mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est, quamvis loqui prohibeat, quamvis mortem minetur. Lampas Graece, flamma Latine, unde: Hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis. ID. Mos est Hebraeis ex novis rebus nova nomina imponere, etc., usque ad similiter prius Simon, postea Petrus. De omnibus partibus mundi, quasi corona venientibus fidelibus. Ecclesiam de utroque populo alloquitur, quasi, non hoc vocabulorum fine contenta eris. etc. Gen. II; Matth. 19.. Ephes. 5.. ID. Apostolos, praedicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli. Quod est, vel ipsa longe lateque diffusa, ubique laudetur, vel ubique laudet semper creatorem suum. per Filium scilicet, qui Dei virtus est et Dei sapientia. In Filio. Unde: Psal. 103., qui et brachium et fortitudo Patris: Unde, Joan. 1.. Triticum Judaeorum et vinum saepe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur Judic. 6.: quod in tempore messis Madianitae irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiae, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quae cum idolis impenderas, daemones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus scilicet Judaeorum corpus Christi et sanguinem significabant. Unde, Joan. 6.. Hoc hodie non sumitur ab haereticis, paganis, Judaeis, inimicis Ecclesiae. . Ministros Ecclesiae, qui alios introducunt. Vel virtutes, quae ducunt in coelum, quasi de virtute in virtutem. Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium. Scilicet primitivae Ecclesiae, quae ex Judaeis primum: unde, Cant. 1.. Vel secundum illud: Joan. 1., etc. dicentes: Vos estis populus sanctus, vos estis redempti a Domino Deo. Sic enim quidam codices habent. .
Copyright information for VulgGlossa