‏ Isaiah 63

Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad coelos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum coelorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Et David similiter: Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. Edom ex HIER. ab edulio rufae lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus. ID. Tanquam dicant angeli: Didicimus, etc., usque ad magis tibi clementia convenit quam crudelitas. Solus Samson praecisis crinibus Philisthaeis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet coelestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judaeus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus saepe sanguis super vestimenta victoris aspergitur. . etc. Unde: Job. 19.. Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, sed proprietates nominum confitemur. . HIER. Propheta in persona Judaici populi poenitentis et misericordiam Domini recognoscentis. . ID. Vox quae est, etc., Dan. 10.. ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos. Id est Moysi: unde, Psal. CV. Vel sancti ejus, Christi, cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit, ipsos de Aegypto et mari Rubro liberavit. vel, Quidam codices habent, scilicet Spiritum sanctum, quem contristat, qui virum spiritualem contristat: unde, Zach. 2. Vel, angelum in custodiam missum, quem saepe male faciendo offenderunt. Quia non est alius qui orat pro eis. etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris. Vel dicitur. Cum Moyses mare percussisset, et in duodecim vias scidisset et aliis haesitantibus, tribus Juda ingressa est, et ob hoc regni dignitatem adepta est. . Angelus, scilicet; unde: Exod. 14.. Spiritus enim, naturae nomen est, angelus officii. Dominus ubique totus et semper est, unde: Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in coelo, secundum illud: Isa. 66., quia scilicet in coelestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in coelis ejus voluntas praecipue fit. etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse coepisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus. HIER. Quasi dicat: Quia te offendimus, etc., usque ad non obliviscatur filiorum suorum, ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic praesens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quae est de corpore Domini. . HIER. Antequam vocares nos, etc., usque ad non vocabuntur populus Dei, a Christo scilicet Christiani.
Copyright information for VulgGlossa