Isaiah 64
HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Psal. 17.. SYM. Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: Luc. 12. et sic quod est Christus Jesus, scilicet Judaeis. Nos Judaei, sed blasphemabimus dicentes: Matth. 12.. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Tanquam precibus suis exauditis inquit: etc. Amissa potentia: Joan. 12.. Et Judaeis dicitur: Matth. 21., scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctae Trinitatis; unde: Joan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud: Joan. 1.. etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, poenitentiam praeferebat ore, quam non habebat in corde. etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatae quae singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Commotio acris, ut ibi, Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio daemonum et malorum hominum, ut illud: Matth. 7.: et hoc est quasi ventus. . Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiae. Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quaerimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictae: sed quaesumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostrae. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judaeorum negavit regem suum, et addidit illud: Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Luc. 13.; et illud, Joan. 14.. Et in templo, auditae sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus. Allegorice.. Domus Dei Ecclesia, et unaquaeque fidelis anima, quae aliquando ignibus luxuriae corrumpitur et avaritiae. .