Isaiah 8
HIER. Primum propheta praedicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur. ID. Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende. etc. ID. Urias, lux Domini; Zacharias, memoria Domini; Barachias, benedictio Domini; his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis, quae de se dicta erant, disseruit. ID. Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quae Graece neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat. ID. Praecipitur itaque Isaias, etc., usque ad domum David sola invocatione salvaret. HIER. In quibus caecus se lavit, etc., usque ad terram ipsius Judam conatus sit possidere. . ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariae inundationi fluminis comparatur. . ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare. . ID. Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum. Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiae timor Domini. . ID. Quem reprobaverunt aedificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis praecepta dissipaverunt et maculaverunt. . Quasi diceret: Aperi eam, Domine, discipulis meis, etc., usque ad possumus etiam doctrinas intelligere. . Alii Prophetae et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiae, etc., usque ad qui in portentum saecularis sapientiae et superbiae Judaeorum fuerunt. . ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quaerere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit. Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus. .