‏ Judith 5

. etc. Quasi princeps haereticorum qui ibet idololatriae deditus, qui de divinis operibus et miraculis cognovit quae saepe aliis dicit, quamvis fidem catholicam perfecte non didicerit, et Christi baptismate renatus non sit. Vel per Achior haeretici designantur, qui licet per omnia viam veritatis non teneant, tamen in doctrina sua multa vera praedicant, quae nostrae fidei concordant. Hi contra Ecclesiam catholicam pugnant, sed ratione superati veritatem omnino non celant, haeretici enim bona malis permiscent; quia si semper mala dicerent, latere non possent; sicut qui veneni poculum porrigit, labrum calicis melle tangit, ut quod dulce est, primo sentiatur, ne quod mortiferum est timeatur. Aliquando tamen corre ti salvantur, sicut Achior videns victoriam Judith, consociatus populo Dei circumcidit carnem praeputii sui: leprosi quoque evangelici haereticos exprimunt, qui dum rectis prava inserunt, quasi colorem sanum maculis aspergunt. . .
Copyright information for VulgGlossa