Judith 7
. Sicut in libro Regum Philisthiim fabros ferrarios auferunt, ne faciant Hebraeis aut lanceam, aut gladium. Et descendit omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret vomerem, et ligonem et securim, et sarculum. Hoc enim maxime diabolus studet, ut doctrinae fluenta et virtutum arma auferat, et sic nequitiam suam in interitum servorum Dei velociter expleat: hinc principes gentium et Julianus apostata non solum divinam, sed et humanam Christianis interdicunt philosophiam. . Carnales qui dicunt Sunt enim in sagena Domini et boni et mali pisces, usque ad littus futuri judicii, qui praesentis vitae incommoda graviter ferentes, malunt praesentibus uti deliciis, quam coelestia bona sibi in futuro reservari, qui magistros suos importunis quaerimoniis affligunt, et sibi ad luxum saeculi assentire cogunt, unde sequitur: . etc. Quinque dies quinque sensus corporis, quibus praesens vita ducitur, quasi quinque dierum inducias doctor iners expetit, qui corporale vitium solatium auditoribus indiscrete promittit, quasi in potestate sua sit summi datoris magnificentia, cum magis tempus tribuendi, et modus, in dantis quam accipientis potestate consistat: si enim praesentis vitae negatur solatium, subditos deserunt, ut cedentes persecutionibus, corporale devitent supplicium. Hanc conventionem nostra Judith, id est Ecclesia, respuit et contemnit. . .