‏ Jeremiah 1

Haec interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebraeos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata: quae, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebraeis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebraeam, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori, sed certo consilio Septuaginta nonnulla aliter dixisse vel contexisse intelliguntur. Quod ideo praemonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare: quod singulorum in suo genere veritas observanda est. Incipit Jeremias Anathotites, qui est viculus tribus a Hierosolymis distans millibus, apud Thamnas in Aegypto a populo lapidibus obrutus occubuit. Jacet vero in eo loco sepultus, quo dudum Pharao rex habitaverat. Et quoniam postulatione sua defugatis ab eodem loco serpentibus, Aegyptios a tactu aspidum facit esse securos, magna eum ibi religione Aegyptii venerantur. HIER. LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiae verbum Domini est. etc. ID. Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad poenitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes. . Non quod ante conceptionem fuerit, ut haeretici suspicantur; sed quia praescivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt. Detestatur officium quod pro aetate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnae et robustae aetatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur. . etc. ID. Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat praedicandi. ID. Quatuor tristibus duo laeta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus. . ID. Virga vigiliarum, etc., usque ad resurrectione Domini floruisse narratur. . Gradatim peccantes corripiuntur; qui noluerunt, percutiente virga, corrigi vel emendari, mittuntur in ollam succensam, de qua plenius Ezechiel. Hinc Dominus ad Job dicit, etc., usque ad sed haec violenta et prava interpretatio est. De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: . etc. ID. Job quoque praecipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quae super montem posita latere non potest. De qua Apostolus: I Tim.. Et Petrus et Jacobus et Joannes et Paulo et Barnabae dederunt dextras communionis. ID. Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat. .
Copyright information for VulgGlossa