‏ Jeremiah 10

etc. HIER. Proprie adversus eos loquitur, etc., usque ad et ex causis coelestium moderentur terrena. . ID. Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum. ID. Ut fulgore materiae simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur. Solent plerique gentium daemones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, 3: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam. Non est similis tui Domine, deorum, scilicet qui ab haereticis finguntur. HIER. Quamvis haeretici juxta sapientiam mundi, etc., I Cor. 1.. ID. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum coeli sibi colorem ostendunt, et coelestia promittunt. . Quae cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt. ORIG., Homil. in Jer. etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero coelestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.> . HIER. Quae noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, Exod. 9.. Et Isaias: Isa. 1.. Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes. ORIG. Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt. ID. Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebraeos appellantur Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. Ad tempus valet haeresis, ut qui I Cor. 11.. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent. . HIER. Praecipitur Jerusalem ut quidquid substantiae foris habet, in urbem munitissimam congreget, et longe obsidioni praeparet alimenta. Non enim Deus, sicut prius, longe post futura minatus, sed statim futura. . etc. ID. Conqueritur Jerusalem quod vehementer afflicta sit et plaga insanabili. ID. Plangit Jerusalem tam facilem factam subversionem suam, etc., usque ad magna pars eorum interfecta atque deleta est. ID. Septuaginta: Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent. ID. Haec omnia quae praeteritus et praesens sermo describit, etc., usque ad qui et Dominum non quaesierunt. Vel Symmachus, ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quae solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quaedam monstra et daemonum phantasmata. etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: Psal. 36.. HIER. Quasi, quae patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quae non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur. .