Jeremiah 12
etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Psal. 72., etc. Sed praecipue contra haereticos. . ID. Ac si dicat: Non est scandalum, si impii vel haeretici pro tempore florent, etc., usque ad cum fuerint, scilicet, ecclesiastico jugulati mucrone. . Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumaeorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnae quam latrocinio apti sunt. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldaeam veneris? Chaldaei enim et Persae equis gaudent. etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Joan. 19.. Unde, Luc. 13.: Et: Joan. 14.. etc. ORIG. Non est mirandum si tunc truci belluae comparata sit haereditas, cum usque hodie sint leones in sylva anathematizantes Christum, et blasphemantes et fidelibus insidiantes. Septuaginta: HIER. Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiae Israel comparatur. etc. HIER. Audiant haec, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt. ORIG. Quoniam Judaei compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, I Cor. 17.. etc. HIER. Caro pacem Dei in se recipere non potest. Rom. 8.. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Sap. 6.. Septuaginta. HIER. Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, saeculari sapientia: I Cor. 1.. Et, Gal. 6.. Et, II Cor. 11.. HIER. Ad litteram, Idumaeos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Haereticos qui Christiani dicuntur, et magis terrae sanctae fiunt affines quam habitatores. . .