Jeremiah 2
. HIER. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus. HIER. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiae debentur sacerdotibus, non hostibus. ID. Utrumque nomen ponitur, Jacob et Israel, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Israel. Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter sanctos patres filiorum miseretur Deus. ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum. quasi diceret: Pro labore durissimi itineris, etc., usque ad et haereditatem illius abominabilem facimus. . ID. Cethim, vel Italiae scilicet, vel occidentalium partium, quia Judaeae Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum. ID. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Rom. 6., etc. Velut anthropophormitae, qui occasione hujus testimonii: Gen. 1., immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt. ID. LXX: Obstupuit coelum, etc., usque ad et tam coeli quam coelum eodem dicuntur nomine, ut Thebae, Athenae. Qui praeceptum dedi dicens: Et secundum quod in eodem loco scriptum est: pro quo secutus est daemones. ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternae et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis. . ID. Ex hoc loco Judae in superbiam elati, etc., Gen. 9.. Secundum anagogen, leones intelligimus, etc., Osee 7.. Secundum illud: etc., usque ad qui puritatem Ecclesiae sua polluunt turpitudine. . ID. Nota quod malitia et praevaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum. ID. Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti. In Hebraeo, quod genus est vitis optimae, de cujus sarculo plantavit Israel, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est. ID. Ipsum Hebraeum. LXX vero herbam fullonum, quae in Palaestina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet quam et nitrum. id est respice convallem filiorum Ennon, quae Siloe fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti. . Pascha facturi, etc., usque ad quae deberent evangelico pede calcari et conteri. . Quando enim magister praecipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis. Vel eosdem, vel diversos, singulae civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum. Prona est ad excusationem sui humana perversitas: et quod merito sustinet, sibi injuste videtur sustinere. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti. Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit. ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinae, quae significatur in pectore: Unde, Joan. 13., et sacerdotibus inter caetera servatur pectusculum victimarum. . Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebraeum enim et quercum et ista significat. In amoenis autem locis, umbra et frondibus immolabant. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes praetendere. ID. Audiat haeresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam. Ut Aegyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt. ID. More lugentium, ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.