‏ Jeremiah 4

HIER. Septuaginta: Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Patet, quia quando movemur et dicimus: Psal. 72.. Non ex imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus. etc. ID. In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra. ID. Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus aerumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. ID. Viro Juda et habitatoribus Jerusalem praecipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. ID. Monet et praedicit, ne facere compellatur quae in Ninivitis probamus, quibus est praedicta sententia, ut imminentem furorem declinarent poenitentia. . HIER. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, etc. De quo dicitur, Psal. 9.. Qui gloriatur dicens: Job 2.. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Job. 14. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat. Sine poenitentia saevissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta. HIER. Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere. Qui putantur esse sapientes: quia per illam non cognoverunt Deum. etc. Aquila, Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit. Quia supra dixit, etc., et nunc dicit, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore. HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur. Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde scriptum est: unde evangelista, Joan. 1.. Aposiopesis, sicut ait Virgilius AENEID.: Quos ego; sed motos praestat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia. etc. Ventura cernit ut praesentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Credens illi sententiae. Cum conversus ingemueris, salvus eris. quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Respondet propheta imo in propheta Dominus, Unde: Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua poenitentiae salutaris. Juxta situm Judaeae loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quae nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. HIER. Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii. Adversarios scilicet qui tam diligentes obsideant, et munitionibus urbem claudant, ut magis vinearum agrorumque custodes, quam adversarios putes. Vult Dominus nationes omnes in circumitu suam nosse sententiam, et flagellata Jerusalem cunctos recipere disciplinam. . HIER. Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines quondam civitatis Dei? ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur: . Vox prophetae, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinae et strepitus praeliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur. Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur et poenitentiam agat, ut non sustineat quae formidat. Quidquid secundum historiam de Judaea et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quae cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et laetitia, ibi multitudo peccatorum et moeror versetur. . HIER. Mista est Domini clementia irae: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus. etc. Ut praedictam auferrem sententiam, et ira saevientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit. Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit. HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et verae fidei pudicitiam perdiderunt. Haec enim et tuis amatoribus praeparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti. etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.