‏ Jeremiah 44

. etc. Stulta responsio. Confitentur eum loqui in nomine Domini, et non acquiescunt, sed sequuntur pravitatis suae consilium. Mystice. Omnes haeretici in Aegypto hujus mundi. Id est, in tenebris erroris constituti, sacrificia non Deo vero, sed daemonibus offerunt, cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala, et erunt in desolationem et in stuporem. . etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen ejus vocetur ore Judaeorum in terra Aegypti, quoniam qui contra Dei praeceptum illuc pertransierant, protectionem Domini ibidem habere non debebant. Mystice autem non vocatur nomen Domini ore haereticorum in terra Aegypti: quia nec sermo eorum nec oratio, dum in errore sunt, accepta est Deo. Eccl. 15.. Qui ergo in errore perseveraverint, peribunt gladio districti judicii. Qui autem, relicto errore, de Aegypto in terram Juda redierint poenitentes: et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur. . .
Copyright information for VulgGlossa