‏ Jeremiah 45

etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quae tempore Joachim filii Josiae regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, cui responsum est a Domino quia superflue quaerat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in praesenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quaerentes consolationem, quae in futuro promittitur. Unde: Joan. 16.. . .
Copyright information for VulgGlossa