Jeremiah 48
etc. RAB. Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor. . Qui volunt salvare animam suam fugiant versuram doctrinam philosophorum et haereticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agant poenitentiam erroris in deserto districtae abstinentiae maneantque in simplicitate et veritate catholicae doctrinae. . etc. Qui inventione humana et in saeculari scientia florere videbatur, in desertum et in solitudinem redigetur. Quia vero displicet Deo omnis hypocrisis, ut sequens sententia ostendit: etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus. RAB. Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad saepe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt. Potest haec maledictio omnibus convenire qui fluxum saeculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: Galat. 5., etc. II Cor. 15.. Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei. GREG. Gladium a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere, de quo dicitur: Isa. 1.. Hinc Paulus ait, Act. 10.. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur. etc. RAB. Quicunque in humana philosophia confidunt despicientes Ecclesiae fidem et doctrinam simplicem, etc., usque ad tunc ibunt cum diabolo et angelis ejus in ignem aeternum. Justi autem in vitam aeternam. . Ironice vel ad poenitentiam provocat, ut per satisfactionem congruam evadant miseriam. Mystice. Sapientes hujus mundi et haeretici, quos Moab significat, si stultitiam non correxerint ad fidem catholicam conversi, veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum, id est, diversis sectis. Quae enim longe vel prope a veritate distant, lucente Evangelio subvertentur. . HIER. Sicut contra Babylonem et Philisthiim vaticinatus est, etc., usque ad quidquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur robustum, subvertitur, ut nihil probetur quod fortissimum putabatur. . Quia in priori commate errantes ad poenitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: etc. Et Moab superbiae arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus fortitudo. . Potentiam pristinae felicitatis et plagam repentinae subversionis ostendit. Quae interpretatur et significat fortissima haereticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris. Tempestatem hujus saeculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle. Sabama enim aliqua interpretatur. etc. Attollens altitudinem, quia superbia turrim ad coelum conatur erigere. . Segor urbs quae Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciae ululatus personabit. De quo Isaias: Isa. 15., id est, perfectae aetatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Isaias: Isa. 15., etc. Et quae hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum. Intereunte secta humanae sapientiae, cessavit pompa et clamor verborum, ut philosophi nec haeretici de Ecclesia egressi aliquid inveniant in doctrina sua quod humanae vitae utile sit. . RAB. Apud antiquos barbae capitisque rasura luctus indicium fuit, etc., usque ad hinc Isaias: Isa. 15.. Omnis doctrina philosophorum et haereticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur. . Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat; quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristitiam. . Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictae verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit. Quia nec munitio urbium, nec virtus idolorum valuit te defendere: sic erit perpetuum vae his qui confidunt in sapientia humana, et serviunt erroribus diversis. Videtur tempus gratiae significare, in quo Joel. 2..