Jeremiah 49
Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Israel invadere, unde et eis ultio digna praenuntiatur, et Israel possessores suos praedicitur possessurus. Metropolis Moabitarum, quae nunc Ariopolis dicitur, composito nomine ex Hebraeo et Graeco, quod , id est, Martis civitas vocetur. . Quia post conversionem haereticorum ad fidem rectam, captivitas peccati dissolvetur, recipientur in communionem Ecclesiae, unde exierant. Possumus per filios Ammon, qui de Loth in spelunca, et in ebrietate, et incestu generati sunt haereticos accipere, secundum illud, Joan. 2.. RAB. Tropologice Idumaea terrena et carnea delectatio, quae consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quae sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumaea transibit in Judaeam, et caro serviet rationi. . Haeretici qui furantur sufficientiam sibi, et quotidie aliquos de Ecclesia rapiunt, ingredientes vineam Domini, quam de Aegypto transtulit, cupiunt universa populari, ut vix racemum in ea relinquant. Sed Dominus e contra omnia secreta eorum, et patriarcharum Esau (qui primas scilicet haereses invenerunt) viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est patefacere quae tegebantur. HIER. Contra Judaeos factus est sermo, qui Christianis invident, etc., usque ad ut mortificantes membra nostra (fornicationem, scilicet immunditiam, et hujusmodi) aeternam in Christo victoriam consequamur. . Haec sententia in Abdia pene eisdem verbis continetur, et multa hujus capituli. RAB. Quasi dicat: O Edom, qui minor es inter omnes in circuitu nationes, etc., usque ad inde te detraherem, et ad terram reducerem caeterarum gentium. O haeretice, licet magnus tibi videaris, et contemnas parvitatem Ecclesiae, parvus tamen es et contemptibilis. etc. RAB. Quia haeretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi, quae ad cadaver Dominicum congregantur, etc., usque ad Quod autem contra haereticos et carnem dictum est, contra Judaeos quoque intelligi potest. . ID. Sicut Dominus castigavit superbiam Judaeorum, quos per Jordanem, etc., usque ad sed leo saevissimus in tartarum eos perpetuo cruciandos detrudet. . etc. Veniente vastatore, strepitus ruinae eorum longe lateque resonabit, terrorem incutiens vicinis provinciis. . RAB. Post Philisthaeos, Moabitas, Ammonitas quoque et Idumaeos, ad Damascum, id est, Arabiam, etc., usque ad cum enim captus est populus Judaeorum, Damascus, cui imperabat Aretha, similiter capta est. Damascus interpretatur aut aut quae omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus acervus credentium congregatur in ruina Judaeorum cadentium dum gentes surgunt. . Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus poeta dicit: RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii. Haec omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox coegerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti. . etc. RAB. Elam regio Persidis, unde Elamitae. Praedicit enim propheta, etc., usque ad Elamitae quoque vel interpretantur, et significant persecutores Ecclesiae. . .