‏ Jeremiah 5

HIER. Grandis amor justitiae ut non juxta interrogationem Abrahae, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quaerat fidem. . ID. Damnantur opera Judaeorum (in quibus juxta legis caeremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et aeternis consummatur suppliciis. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta. HIER. Sicut illud, Matth. 21.. Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiae et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium. etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quae non conveniunt. HIER. Praeceptorum Dei, non Pharisaeorum, de quibus dicitur: Psal. 1.. Alexandri impetum significat, qui subditis sibi variis gentibus, quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit. Quia vero non de futuro, sed de praeterito, vel jamjamque de futuris historiam texit, ideo de Romano tacet imperio. HIER. Audiat hoc qui acceptis divitiis luxuriae serviunt. ID. Equis, cum non vident jumentum, etc., Psal. 48.. . ID. Audiat Ecclesia quam cito muri, etc., usque ad propter clementiam judicis, non propter meritum peccantium. . etc. ID. Audiat hoc Ecclesia negligens: et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quae dicuntur. . etc. ID. Ut increduli sermone tuo crementur, etc., usque ad si supra fundamentum Christi aedificaverimus. etc. ID. In Hebraeo: Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas. . etc. Vastitatem terrae describit, interfectionem multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium et murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur. etc. HIER. Reliquiae scilicet salvae fient, vel eorum qui in Babylonem ducti sunt, vel relicti ad culturam terrae Judaeae; vel eorum qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Deo servaverunt. ID. Tropologice. Potest hoc super haereticis accipi, etc., usque ad habitate, imo servite his quorum deos colitis. . Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Israel enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Dat intelligi quod absque praecepto naturaliter debemus intelligere quae recta sunt. etc. Cui simile: etc., Psal. 113.. . etc. HIER. Si quando mare transcendat terminos, etc., usque ad in quibus operariis vineae unum aeternae praemium promittitur. . Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam, Atque utinam haec tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora. etc. Cui simile: Deut. 32.. Et: Ibid.. etc. In divinis confisi: quasi dicat: Luc. 12.. . .
Copyright information for VulgGlossa