‏ Jeremiah 52

Historia quae captum refert Sedeciam, et Jerusalem a Chaldaeis vastatam, in libro Regum plene tota continetur. . Novenarius minor denario imperfectionem legis significat, etc., usque ad tenebris peccatorum vallati fugiunt, et videntes lupum venientem oves dimittunt. . Latenter arguit inertiam doctorum, qui inter muros duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere, sed effugere quaerunt, et deliciis magis affluere (quas hortus signat) quam scuto fidei hostibus resistere. etc. RAB. In libro Regum ita legitur: etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector non fugit, etc., usque ad Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, etc. . etc. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum, per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis, et in angustia mentis includitur, ut mortis sententiam exspectet. etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictae: Mense quinto vastatur civitas, quae Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra: etc. GREG. Dum Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur. etc. RAB. Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris. etc. ID. Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinae et tribuli vitiorum. . etc. Per diversa vasa, diversa officia in Ecclesia significantur, quae maligni spiritus de servitio Dei auferunt, et in usum suum convertunt. etc. RAB. Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est. . etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat; unde: Habac. 1., etc. etc. Continentes, scilicet, oleum gratiae et misericordiae (sicut fatuae virgines) in pectore suo non habentes, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam vitare non praemeditantur. etc. Septiformi Spiritu, scilicet, sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt, septem spiritibus nequioribus traditi, non regis coelestis mandata intuuntur, sed regis inferni voluntati obsequuntur. etc. Quem liber Regum Sophar, qui interpretatur vel et significat eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipant, et a coetu fidelium per errorem sequestrant. etc. Stultos, scilicet, cooperatores, qui merito vulgi nomine appellantur, qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt. etc. Hoc ambit rex Babylonis, ut quos ab Ecclesia evellit, perducat ad interfectionem perpetuae mortis. etc. RAB. Tertio vastavit Nabuchodonosor Judaeam. Primo, cum Joachim, etc., usque ad et retrudit in carcerem inferni, ubi gemunt in perpetuum damnati. . ID. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos aeque sua, etc., usque ad correctum misericorditer respexit, et de poenis liberans quieti restituit et honori. . .
Copyright information for VulgGlossa