‏ Jeremiah 6

etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebraea Betacaren nominatur in monte positus. Describitur pulchritudo Jerusalem, quae est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim id est interpretatur et speciosae mulieri comparatur. HIER. Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium. etc. HIER. Illis dicentibus: isti respondent: etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur? Qui dixerunt, consurgite et ascendite, etc., sese illis verbis provocant ad bellum: ut sciant adversarii non temporis esse victoriam, sed virtutum. . Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Matth. 14.. Et illud: Psal. 28.. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Graecos, sed cisternam, quae Syro et Hebraeo sermone Gab dicitur. HIER. Per hoc discimus, quod etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem. ID. Quasi cum vastata fuerit Jerusalem, etc., usque ad quasi in cartallum vel in torcular. etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in praeputio, in corde, in auribus, unde: Matth. 11.. HIER. Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum. HIER. Septuaginta: utrumque autem percutientis habitus est; unde: sive, Isa. 5.. . ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiae praeparantes. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Joan. 14., unde, etc. HIER. Vocem tubae, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, . ID. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., cum Scriptura dicat, Prov. 13.. ID. Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Matth. 27.. etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturae ordo describitur, et praeliantium impetus, ut terrore commoti agant poenitentiam et Deum clementissimum placent. etc. Allegorice. HIER. Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes. . ID. Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus. . ID. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium. GREG., Moral., l. 18, c. 14. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiae unitate discordat, proximum non amat.4>Caput 7 . .
Copyright information for VulgGlossa