Jeremiah 7
. ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus. . ID. Frustra eos in templo habere fiduciam haec peccata demonstrant, etc., usque ad et in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se jactent, quia a cultu Dei recesserunt. . etc. ID. De hoc loco sumptum puto quod dicitur in Evangelio, etc., usque ad oculi mei contemplati sunt quod vos putatis occultum. etc. ID. Ubi scilicet fuit primum tabernaculum meum, etc., Luc. 18.. etc. ID. Non quod ei tempus absque diluculo sit, etc., usque ad filii lucis dicuntur et non noctis neque tenebrarum, nec dormientes, qui scilicet mandata Dei conservant. Abjeci Silo, abjecturus et templum: abjeci decem tribus, abjecturus et duas tribus. Quidquid illi populo minatur, timeamus et nobis, ne similia faciamus. . etc. HIER. Ne videatur propheta rogans non impetrare quod postulat, praecipit Dominus, etc., usque ad haec impoenitentia, haec blasphemia, vel verbum in Spiritum sanctum remissionem non habet in aeternum. Ne putemus crudelem Deum: qui nec rogari patiatur, causam reddit quare non audiat, . HIER. Quasi dicat: Quod diu facere nolui, vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super jumenta. Cum irascitur Deus, etiam homines, et quae sunt hominis, similem severitatem sentiunt. . ID. Manifeste ostendit, quia primum decalogum dederit, etc., usque ad necessaria ergo fuit gratia evangelica, quae eos non merito suo, sed Dei misericordia conservaret. . ID. Ne dubitetis indurare cervices, etc., usque ad nunc saltem loquere eis verbis meis. Hoc in tempore prophetarum factum est, et in umbra praecessit. In Christo plene completum est, cujus disciplinam noluerunt audire, unde eleganter infertur: Quae proprie Christianorum est. Apud veteres consuetudo fuit lugentium tondere caesariem, nunc e contra comam dimittere luctus indicium est. . HIER. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset. ID. Quando recessit a fidelitate Domini sui, tunc incoepit obsidio. Sed cum rex Aegypti veniret et liberaret Jerusalem, Nabuchodonosor illum fugavit. Postea Nabuzardan obsedit eam, et cepit, et duxit Sedeciam in Antiochiam, et ibi orbatus. . Cum locus idololatriae versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi cadavera eorum inhumata jacerent.