‏ Jeremiah 8

etc. HIER. Omnia quae prophetalis sermo describit, etc., aurum et argentum quae in sepulcris more antiquo ponebantur. . Post tanta mala ad poenitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive, priusquam veniant, quae minatus est, hortatur ad conversionem, et poenitentiae locum indicat. sive Quasi dicat: Conversus potest irae Dei precibus resistere et avertere. etc. HIER. Quanto eos ad poenitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi. etc. ID. Gen. 8.. In tempore Salvatoris, Psal. 13.. Unde ipse: Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere? ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones. . ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt. ID. Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt dicentes, pax, pax, etc. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinae populi misceantur, quia scilicet Jer. 6.. etc. Quasi dicat: Cum tempora praetereant, et aestati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia: de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliae captae fuerant. . Ubi Jordanis fluvius oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phoenicem cum exercitu suo. ID. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus. ID. Ex persona Domini haec legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis. Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes. Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita. Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus. .