Job 1
In terra quidem habitasse Job Husitidi, in finibus Idumaeae et Arabiae fertur: et erat ei ante nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam, et genuit filium, quem vocavit Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zarae, de Esau filiis filius: de matre vero Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Sed primus in ea regnavit Bela, filius Beor: et nomen ejusdem civitatis Denaba. Post Bela autem, Jobab, qui vocatur Job. Post Job autem Husan, qui erat dux ex Themanorum regione. Et post illum regnavit Adad, filius Badadi, qui excidit Madian in campo Moab, et nomen civitatis ejus Avith. Incipit Ex Greg. in Job, passim. Quaedam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quaedam nequeunt ad litteram accipi; quia erronea essent vel impossibilia, vel a se invicem discordantia, ut illud scilicet: <Job 9.,>quasi gigantes mundum vehant; et illud scilicet: quasi tam patiens velit suspendio vitam finire: et illud scilicet: etc. Aliquando qui sensum litterae negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quaerendo, quod foris est perdit; ut dum de misericordiae operibus dicit: allegoriam quaerat. Divinus enim sermo, sicut in mysteriis prudenter exercet, ita superficie simplices refovet: quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephas natet. Erranti homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Unde Isa. 23.: id est, stabilitas in lege positorum, Gentilitas, quae, dum legem custodit, auditores legis redarguit. Dicitur Moyses haec de Job, quasi de antecedente scripsisse: quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Balach filio Beor in regno successisse. Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum, quia ipse verius creditur gesta victoriae suae scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit, vel fecit haec Job: quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui: Spiritus enim est qui loquitur in ipsis sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur, qui exterius servit, modo Dominus qui interius praesidet; unde et David: Non enim populus vel lex erat David, sed ejus qui in eo loquitur. Et a Gentili, sicut a Judaeo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat. Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Indignum est ut verba coelestis oraculi restringantur sub regulis Donati. Virtus Job et in quiete magna fuit sibi nota et Deo: sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fideles grano sinapis comparantur, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodit; unde in Psalmo: Donum misericordiae, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Job reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia: sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua. Omni genere tentationis feritur Job: damnis rerum, quibus potens in saeculo moveri putabatur; sed haec despicit: orbitate prolis; sed hanc aequanimiter dolet: percussione carnis, quam patienter tolerat; et haec fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet. Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt: inter quos et ultimus junior, quod indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: per verba exercetur sapientia, illa robore, haec ratione superavit. Amici Job magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit: sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet. Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum praesignavit: ut per passionem passurum ostendat Christum: id est, caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor ejus, carnales significat, qui intra Ecclesiam quo per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Job, haereticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Job dicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesiae exprimitur. Eliphaz, id est haeretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldath, quia non intentione bona, sed appetitu gloriae loquuntur, id est, non zelo novi hominis, sed pravitate vitae veteris. Sophar, vel quia haeretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hoc amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat, quia haereticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiae oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt: in tauro cervix superbiae significatur: in ariete ducatus gregis: quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant; quod in eis occiditur, dum ad Job, id est, Ecclesiam redeunt. Per Elihu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur: nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbiae displicet. Unde Elihu, vel interpretatur: etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet. Post omnia mala, ob duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Judaeos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est, beatitudine animae et corporis. Unde Propheta: Afflicto Job dicitur: sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quandiu ignoratur; unde: GREG. in Job, tom. 1. Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus. GREG. Ibid. Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt. ID., ibid. Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur. Necesse est ut simplicitatem columbae astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur. Salomon: Ibid. Item Salomon: Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quae et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident. . Ibid. Innumera turba cogitationum, quae quasi ancillae, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. id est, inter angelos orienti luci inhaerentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: quos omnes superat Homo Deus. etc. Ibid. Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet. etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiae, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Graecos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide. id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his laetitia fit menti, adest etiam quaedam securitas, inde torpor. Ergo subdit: Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quae mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat. etc. In orbem dies convivii transeunt, cum praedicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpae inesse potuit. Ibid. Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quae expleta indigent expiationis. Ibid. Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitae tegat. GREG., lib. 2, Moral., cap. 2. In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die coepta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahae, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Israel infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate aeris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum praedicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem. Ibid. Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur. Ibid. In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut caecus non videt lumen quo illustratur. Quia bonis Dei cogitationibus quae ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: quod dicere, est ejus insidias aperire nobis. Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanae laudat: unde ipse gravius contra saevit, dicens: quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quae bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiae suae aestibus anhelare. GREC. Non quaerit a bonis, quia non quaerimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo vias ejus est quasi incognitas reprobare. Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in coelo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiae volatu corruit, pressus nimis gravedine suae malitiae. De membris quoque ejus dicitur: . Ibid. Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quae passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non praesumpsit. Ibid. Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit. nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quae ab ipso est: potestas justa, quae a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem. Ibid. Queritur quod numerus fidelium praedicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere. . Ibid. Quia exteriora sunt quae petit conteri, nec multum putat nisi animam laedat. Facies Domini respectus est gratiae. Dicit ergo: si data quae amat subtrahis, respectum, scilicet gratiae tuae, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit. Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. etc. Pia dispensatione relaxat et refraenat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quae divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Manus Satanae non potestas, sed tentatio: prius Judaea, quae possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Quia, dum usque ad cor praevalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: praenuntiatio tribulationis est laetitia satietatis. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturae sacrae deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio coelesti aestuare. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid praeoccupata mens perdidit, afflicta recipiat. Ibid. Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinae simpliciter viventes; hae juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabaei captivantes, id est daemones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiae, gladio, id est desperatione aeternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: quia dum fiunt mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera praedixisse cognoscitur. Pueros vocat cautelam illam diligentiae, per quam his providet, quae et in eo percutitur. Coelum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiae cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de coelo, id est, ab aereis potestatibus flamma livoris irruit, et saepe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat. etc. Chaldaei interpretantur etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc. Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat. Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent haeredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat. GREG., Filii et filiae ut dictum est sunt apostoli et plebes subditae, qui in Judaea Scriptura vescebantur. id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judaeorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisaeos, commovit. Domus, id est, Judaea in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: Et de apostolis: Et: etc. id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quaerit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis praesunt, servire laetitiae conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus praevidet. Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiae suae elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in aere monstrat, ventus irruit. Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinae potentiae consentire ostenderet. GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit praevidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. Mater Christi Synagoga est, quae in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litterae reliquit, et se conspicuum Gentibus praebuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Israel Deus innotescet. Judaea dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus. Ibid. Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit.