Job 11
. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiae silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni. etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi aestimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit: Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis. etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quae in praesenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiae tuae compatior, quam poenae: Ibid. id est judicia, per quae aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est: Injuste justo iniquitatem objicit, sed haec contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit: Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur. Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Quia transcendendo subvehit. Quia modum creaturae perennitate aeternitatis excedit Quia tempora sic possidet, etc., usque ad vel temetipsum in tentationibus reprehendere nescis? Ibid. Subvertit coelum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat? Ibid. Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit: Ibid. Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit. Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: etc. Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat. Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat. Ibid. Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quae permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Quia miseriae, quae transeunt, non vi concutiunt, sed tactum moeroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere coeperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitae, obscuritas in vespere. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius praemia sperat, et hoc est: Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus saeculi. Qui enim in aeternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Pravi cum recta praedicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur: Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.