Job 13
GREG. Haec enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur: Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur: Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait: His verbis innotuit quantae humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo coelestia eorum terrenas cogitationes per prophetiae spiritum transibat. Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiae conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat. etc. Ibid. Sic Ecclesia de haereticis, sicut enim aedificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur. Ibid. Videns eos velle apparere, etc., usque ad quibus infirmas mentes seducant. Ibid. Bene ergo prius correctionem post judicium intulit, quia nisi per correctionem prius stulti tumor deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur. . Haeretici fraudem Deo exhibent, qui ea astruunt quae ei pro quo loquuntur non placent, et eum, dum defendere nituntur, offendunt. Sunt qui veritatem Dei in corde sentiunt, etc., usque ad quanto in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt. Ibid. Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quae reprobos, qui hic per poenitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit. Quia reprobis non timor requiem, sed poena timorem parit, unde propheta: quia cum pro praeceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt. Quantumlibet quis pro memoria, etc., usque ad et elata caro tabescit in putredine. Sensu carnis locutos indicat: quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quae illi mens suggesserit, dicat. Ac si diceret: Non ego carnaliter, sed spiritualiter loquor, quia per sensum spiritus audio, quod per ministerium corporis profero. Dentes in hoc loco significant internos sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum. Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit. Ibid. Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro aedificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio? etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur. Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat. Per hoc quod aenigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat, unde voce fidelis populi subdit: quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere. Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quaerit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur: Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur. Et Dei faciem, hic animadversionem dicit: in qua dum peccata aspicit, punit, a qua nemo absconditur, nisi duo quae postulat amoveantur, de quibus sequitur: Per manum, quam longe fieri postulat, etc., usque ad sed per formidinem servit. GREG. Praesentiam Christi quaerit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et audiatur in his quae novit. Vel, vocat Deus eligendo, respondet homo obediendo; loquitur homo desiderando, respondet Deus apparendo. Sed sic anhelans, subtilius se discutit. Vocare Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere nostrum est amori illius bonis operibus parere. Aut certe loquar.>Loquimur cum faciem ejus per desiderium postulamus: respondet loquentibus cum nobis se amantibus apparet. etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum. Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex poena redit ad amorem, ac dicit: Quia si ut amicum respiceres me, tuae visionis lumine non privares. etc. Homo folium dicitur, etc., usque ad quem sic esse infirmum agnoscis? Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quae usque ad ultimum mutari non valebit. Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma aetate deliquerunt. In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suae sententia ligavit. Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus. Intentiones operum vestigia dixit; vel, prava opera, quae dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum praebemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suae carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Ibid. Quasi homo pro caecitate exsilii se non novit, quae contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam poena ipsa monitus dolet. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.