Job 14
GREG. Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam. Quia nitet in carne: quia redigitur in pulverem et putredinem. Non soli fugienti, sed umbrae hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit. etc. Ibid. Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit. etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum. etc. Ibid., quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur. GREG. in Job. l. 12. Nulla enim quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt. Recede, id est, jam flagella praesentis vitae subtrahe, et bona aeternae quietis ostende quando aeternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc praeire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum praefertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, aeternae vitae viriditate recuperatur. quia ex passione justi fideles viriditatem vitae spiritualis accipiunt. Ibid. Radix justi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit: quae apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur: quia inter manus persequentium corpus ejus exanimatur. etc. Quia per afflatum Spiritus, in electorum cordibus, exemplo sui operis, germen virtutis facit. etc. Succiso trunco comam facere, etc., usque ad fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius viruerunt. Ibid. Ipsa autem amissione justitiae homo moritur, veste innocentiae in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: qui in ejus amore non est, ubi est? Mare mens hominis est, etc., usque ad modo dulcedine prosperitatis replemur. Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit. Ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, illic conditoris protectionem postulat. Adventum Redemptoris ad inferos petit. Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat. Tunc vocanti Deo veraciter respondemus, quando ad summae incorruptionis jussum incorruptibiles resurgemus. ac si dicat: Idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tuae potestatis erigetur; vel dextera, Filius dicitur, qui incarnatus ad erigendum hominem missus est. etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic poenitentibus misericorditer relaxat. Dinumerat, dum nos ad singula quae fecimus deflenda convertit; parcit, quia quae punivimus, non punit, unde adhuc subdit: etc. Ibid. In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat. Ibid. Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis. id est mens justi fertur, id est, de justitia ad culpam nimio impulsu. id est fortitudinem, assidua blandimenta. quae sanctificat. etc. Ibid. Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit; sed in hac brevitate ubi roboratus est, colligit, unde in perpetuitate inveniat; vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat. Facies hominis, etc., usque ad transire ad aeterna nolens cogitur. Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animae in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt. Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam qui spiritualiter vivunt. Dignum enim est ut in se semper homo moerores inveniat, qui relicto Creatore in se gaudium quaerebat.