‏ Job 16

. Electi frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur. Pravi cum laborare bonos, etc., usque ad ne qui lenire debet dolorem augeat. Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis. Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat. In his verbis hoc monstratur intendere, etc., usque ad quia mala eorum sub moderata increparet invectione. Nota quia, etc., usque ad approbare videtur, et crescunt in exemplum. . etc. Ibid. Dolore Ecclesia premitur, etc., usque ad quos intus habet; unde beati viri voce mox apte subditur. etc. Rugae Ecclesiae sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suae malitiam non emendant. etc. Ibid. Dum praedicationi ejus aperte contradicere non praesumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiae tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit. Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte saevierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet. etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem praedicare non metuunt, et praedicamenta rectae fidei irrident. Maxilla Ecclesiae, sunt sancti praedicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi praecipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos poena satiat, quae mentem Ecclesiae praecipue cruciat, vel castigat. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices praecones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora praeconum magna ostendunt miracula. etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt. GREG. Infirmorum mentem designat, quia dum adversa praevidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus haec Ecclesia patitur, qui post doctrinae opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur. Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis persecutionis tempore; dum infirmi vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendae rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suae persecutionis inclinat. Ibid. Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si aeterna gaudia quaerimus, ad hoc venimus ut feriamur. Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore calido tentationum jaculis ab omni parte impetitur. Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit. autem dicitur, quia quod nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus. Viscera Ecclesiae dicit eorum mentes, qui ejus in se continent mysteria: quos dum antiquus hostis ad saecularia negotia pertrahit, ejus viscera in terra fundit. id est, non destitit. In infirmis suis Ecclesia, etc., usque ad cum culpa culpam cumulaverit. Quia nimirum malignus spiritus contra hanc, id est animam, ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat, quia quanto se ei anima subjicit crebrius, tanto eum sibi intolerabiliorem se facit. Sed quia plerumque ad poenitentiam redit, sequitur. In sacco et cinere poenitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per poenitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur. Facies Ecclesiae sunt, qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium; sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei judicia obstupescunt, quae non intelligunt. Palpebrae appellantur, quia ad providenda plebium itinera vigilant; sed cum occulta Dei judicia nec praepositi vigilantes intelligunt, palpebrae Ecclesiae sanctae caligant. A verbis corporis, etc., usque ad a quibus toleratur dolor? Peccanti homini dictum est: quae se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit. Ibid. Clamor Redemptoris nostri est qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidae petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet. etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur. Cum verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto se ad interiora erigat, quanto per exteriora opprobria intus redire cogitur. etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur. Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur; sed quia ad labores hujus vitae mortalis, vel ad acquirenda laboribus praemia iterum non venimus.
Copyright information for VulgGlossa