‏ Job 18

. GREG., in Job, l. 14. Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat. Humanae mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit. Reprobi zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctae praedicationis, insaniam furoris aestimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit: Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit: prosperitatem praesentis vitae dicit. Sed lux impii exstinguitur, quia fugitivae vitae prosperitas, cum ipsa terminatur. Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cujus flamma est decor, vel potestas exterior quae de interno ejus ardore procedit: sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident. Quia vires malitiae ejus, quas nunc exercet, postmodum poena constringet. Habet nunc consilium iniquus praesentia appetere, etc., usque ad quod exprimit cum subjungit. Ibid. Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit. Sic qui in peccatis se dejicit, non mox cum voluerit, surgit. Ibid. Qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat: et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur. etc. Quia videlicet stringetur finis in peccato. Quia quo se malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat; et ipsa desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias aestuat. In ejus animo contra eum sitis exardescit, quia qui perverse egit, ut perversius agat accenditur. Ibid. In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatenus homo videat, quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat, in quo culpae laqueo pedem ponat. Intuetur enim hostis mores cujusque cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem, ad quae agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac laetis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit: quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis. Quia saepe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit. Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quae in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quae fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. Costae sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quae petunt. Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per opera designantur. peccatum dicit, quod animam occidit. Superbia quae est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Quia hic vel vitiis premitur quae ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati daemoniacae subjugatur. Id est, in mente ejus apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim foetor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit: Per cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur. Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suae extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suae iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitae praesentis ad supplicia aeterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad poenas transfertur, quae omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia haec de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit: Quia tanta tunc signa demonstraturus, etc., usque ad metuunt tormenta quae vincunt. id est, corda electorum pavore ferientur: unde scriptum est.: non quidem casuri, sed trepidaturi ex carne. De hoc illud retulit quod dixerat, etc., usque ad quod sanctum Job credebant pro iniquitate percussum.
Copyright information for VulgGlossa