‏ Job 24

Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus aeternitas sine praeterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur: Quos, aliorum nomine, etc., usque ad et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt. Pupillos dicit, electos, etc., usque ad a ministerio bonorum repellunt. Vidua dicitur Ecclesia, etc., usque ad ut eorum etiam sequaces trahant, unde subdit: Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt. Sunt enim haeretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitae secretioris petunt, et eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Ad praedam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent. Agri vel vineae nomine Ecclesia signatur, quam perversi praedicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt? Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Haeretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt. Operimentum ad justitiam pertinet, etc., usque ad sine veste boni operis moriantur. Id est fluenta praedicatorum satiant. Lapides dicit fortes viros, etc., usque ad lapides amplexantur? . Qui nec bona nec mala operatur, etc., usque ad quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur. GREG. Qui Ecclesiam persequuntur, etc., usque ad in eorum actibus quasi in meridie quiescunt.> Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt. Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum caecantur, ut nesciant. Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noverunt per innocentiam, saltem tenerent per poenitentiam. Quia perversus quisque in prosperitate praesentis vitae quae per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quae per noctem designatur per iniqua consilia latenter laedit ut fur. Hoc de haereticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienae conjugis sibi illicite conjungit: ita haeritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt. Cum enim justos ad regendae potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed id est, si ad regimen veniunt boni, quia quae perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfundat; vel, in praesenti caecitate ita laeti sunt, ac si jam aeternae patriae luce perfruantur. Aquae superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali. Ibid. Quisquis in vita praesenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis aeternae tenetur. Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiae praedicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat. Iniquitas frigori comparatur, etc., usque ad ut credat recta praedicantibus addit: Peccatum usque ad inferos deducitur, quod ante finem vitae non emendatur. Quia naturae vermium est, etc., usque ad tabes et fetor putredinis amatur. Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quod per districtionem sententiae judicat, quantum est ad memoriam misericordiae ignorat. Hoc loco sterilis caro nominatur: quae dum sola praesentia appetit, bonas gignere cogitationes nescit: Vidua anima dicitur, etc., usque ad deservire contemnit. In fortitudine suae pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Stat in hoc mundo perversus praedicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitae suae credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quae sibi ad commodum temporale suffragentur. Subsistere enim nequeunt, qui ab aeterna soliditate dividuntur. Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt. etc. Spicarum summitates aristae sunt, etc., usque ad triturae ultimae fortitudine frangitur, et grana apparent. etc. Ibid. Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur. Quasi diceret: Quae loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.
Copyright information for VulgGlossa