Job 26
Finitis amicorum verbis, jam in extremis Job, contra eos acutius surgit, ut mos est peritis, in conclusione fortiora servare. Ibid. Adjuvare imbecillem charitatis est; adjuvare potentem velle, elationis est. Et est sensus: dum eum juvare intendis, sub cujus magnitudine succumbis: quod impendis solatium de ostentatione est, non de pietate. . Ibid. Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur: etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere. Ultra modum, ut qui prae aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiae subditur: Spiramento vivimus sine quo non sapimus, sed per quod. Qui ergo dat vitam, dat et sapientiam. Sicut non possumus non de nostra natura, etc., usque ad quia non creatus creatum. Ibid. Baldath quia Job flagellatum, etc., usque ad per sententias expandit dicens: Postquam repressit tumorem sapientiae, etc., usque ad quo in altum se erigit. Pariter gemunt hi qui talibus sociantur, quia ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur; et quia desideratae celsitudines sine peccatis nequeunt administrari, et malum quod agitur divinae irae non absconditur. Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat. Ibid. Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut corporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti in latere aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quae divini amoris gratia non possidentur. Ibid. Terrae nomine Ecclesia designatur, etc., usque ad Ibid. Initia nascentis Ecclesiae narrat dicens, etc., usque ad de immensitate ejus auditores opprimerent. In vultu cognitio demonstratur. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non cognoscitur. Super quod expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa coelestis gloria non videtur. Solium est majestas ejus, vel angeli, qui modo non plene possunt congnosci; vel nos ipsi, quorum vultus, id est scientia, progredi prohibetur ad altiora: super quos nebula, in quibus occulta exerit judicia, unde subdit: Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt, perfecte ad cognitionem claritatis intimae non pertingant. GREG. MAG. Columnas coeli sanctos angelos, vel summos Ecclesiae praedicatores appellat. Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quae praedicatoris gloria sit secutura, sequitur: Quia praedicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent. Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum. Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?