Job 27
etc. GREG. in Job., l. 18. Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus: vel verbis, ubi exercetur ejus sapientia; vel gladiis, ubi probatur patientia. Nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus. Sunt qui adversa patientes, Deum esse non credunt: nonnulli Deum esse aestimant, sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesiae positus in afflictione, ut Deum esse fateretur, ait: Ut vero res humanas curare eum perhiberet, subdit: etc. . Ibid. Quod prius iniquitatem, etc., usque ad meditari studiosae pravitatis. Quia dicit Salomon: Et hoc est: Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis aestimaret. Ibid. Coeptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum. Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae. Quia in judicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur: Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur: Tantum Deum hypocrita tunc invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustiat. Manus Dei vocatur Filius, etc., usque ad peccatum est illi. . Ibid. Qui haereticorum generantur praedicatione, venturi judicii sententia feriuntur. Nepotes haereticorum sunt, etc., usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur: Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur. Viduas dicit plebes subjectas morte haeretici destitutas: quae dum praedicator erroris ad aeterna supplicia rapitur, saepe ad cognitionis verae gratiam revertuntur. Ibid. Argentum, id est eloquium haereticorum, etc., usque ad sacrae Scripturae contexunt testimonia. Quia vir recta fide plenus, Scripturae, quae haereticus affert, testimonia colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occidit. Innocens argentum dividere, etc., usque ad quia illi miscent falsa veris. Ibid. Tinea domum sibi corrumpendo aedificat: sic et haereticus locum perfidiae suae nonnisi in mentibus, quas corrumpit, facit. Umbraculum custodis, etc., usque ad sermo erigitur, cum subditur. Dormit dives et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit. Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit. Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat. Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversae concupiscentiae, agit postmodum ad flammas gehennae. Locus perversorum temporalis vitae delectatio. Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur: Manus stringere, est vitae opera in rectitudine confirmare, in aliena poena conspiciendo quid timeat.