‏ Job 29

etc. Ibid. In hoc ultimo sermone, etc., usque ad ut haec nostra misera tempora cum suspirio desideret, unde dicit: etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est. Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quae erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia. etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione aestimabit cadere, quae se nunc in istis respicit custodiri. etc. Lucerna lumen sacrae Scripturae vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras nostrae mentis irradiant. etc. Ibid. Ecclesia, etsi alienae cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernae locutionis. Adulta erat Ecclesia, etc., usque ad cum per praedicationem filios parere non valet. Tabernaculum habitationem, etc., usque ad Sequitur: etc. Pueri vocantur, qui coelestibus mandatis inserviunt, qui nunc in circumitu ejus sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur. . Pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, etc., usque ad pedes sunt qui exteriora ministrant. etc. Ibid. Quia in ea Christi praedicamenta intimae unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri; vel rivos olei dona Spiritus dicit. etc. Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit etc. Quia in magnae auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quae sentit publica voce praedicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua praedicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit. etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandaevitate maturos. Et est sensus: Ecclesiae vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandaevi glorificant. Principes vel duces dicit haereticae pravitatis auctores. Et est sensus: Cum praedicare mihi publica voce licuit, omnis me, qui veritati non fuit subjectus, expavit. Digitum ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant. Nimirum hi, qui post se errantes populos trahere conantur, etc., usque ad dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant. Ibi dixit, quid exhibuit per doctrinam, etc., usque ad qui exemplis vitae illius bene vivendo respondet. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Haec etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter. GREG. Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum praevenit, et sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit. Magnam consolationem cor viduae suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiae de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit. Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur. Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt. quod comparatur coronae quae supra ponitur, quia in coelo quaerit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus. etc. Beatus enim Job et illi per semetipsum manum praebuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus? Pauperes enim spiritu ex ejus praedicatione generantur. Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda. etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultae ejus insidiae; per dentes apertae culpae demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare. Per nidi nomen exprimitur, etc., usque ad nec ut quidam in initio plus agit, in consummatione minus. etc. Ibid. Radix Ecclesiae incarnatus Christus, usque ad cogitatio mentis aperitur etc. Subaudi dicebam, etc., usque ad ut digni simus, qui de inferioribus colligamur. Idem quasi amissam gloriam deplorat, quia eos quos ipse novae vitae militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit. Scriptura est arcus, etc., usque ad quod etiam nunc est. Praeteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur, cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat. Ad consilium ejus tacent, qui verba ejus non audent impugnare, sed credere. Dictis ejus haeretici aliquid addere praesumunt, cum praedicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur. In hac stillatione eloquii mensura praedicationis juxta capacitatem audientium accipitur. Verba praedicationis sanctae sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur. Quia dum in extrema parte saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. GREG. in Job., lib. 20. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis, etc., usque ad immoderata severitas odiosum reddat. Ibid. Lux vultus beati Job, etc., usque ad Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non praedicat. etc. Dominus et cum vult, venit, et cum venit, primus sedet. quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii in cogitatione nostra aequalis caeteris desideriis non est. etc. Et littera aedificat, etc., usque ad consolari, ministerium pietatis. Ibid. Qui audivit de justitia Dei ut timeat, audiat, et de misericordia, ut confidat, ut sit simul metus et spes. In arca cum tabulis virga simul est, et manna, id est, cum scientia sacrae Scripturae in pectore rectoris, virga districtionis, et manna dulcedinis.
Copyright information for VulgGlossa