Job 3
Attentos facit, quasi ad occulta quae clausis vasculis tegebantur, sed aperto ore eorum deteguntur, ut eorum intimo odore recreemur. Hucusque triplex expositio, hinc prout singula exspectent loca. GREG. Ecce hoc non secundum historiae superficiem, quia et malum est hoc et impossibile. Dies enim in quo natus fuit, jam non erat, et otiosum est maledicere rei non existenti, perniciosum vero si existeret: nec jam potest dies praeteritus verti in tenebras, nec ei possunt convenire caetera quae sequuntur, nec abortivus quod post ait requie frueretur, ideo hic nihil secundum litteram. Id est post omnia praedicta, quae passus est, tacentibus etiam amicis. Cum ergo patienter in omnibus gratias egit et bene docuit, nunc nullo instigante non est credendus ex impatientia ad maledictionem prorumpere, sed quietus hoc dicit, quia inter mala laudavit Deum. Ibid. Maledictum duobus modis dicitur, etc., usque ad et medicamen ponit. . Non conditus, etc., usque ad sed peccati tenebras intulit. Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis caecitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiae destruatur. Greg. in Job l. 4. Id est, quod caecata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, poenitentia exstinguat: ne culpa, quae blandiri incipit, ad interitum trahat. etc. Ibid. Id est, exordio delectationis, ad quem finem perditionis rapit, videatur, et per poenitentiam crucietur. Quod si ita punita est. In judicio ut puniat; et non illustrabit. Illustrat lumine, qui arguit: sed quasi tegitur, qui in memoria judicis non revocatur. Unde: nec tunc in conspectu omnium monstrentur. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. GREG. Id est, lamenta poenitentiae vel occulta Dei judicia, a quibus praeveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Omni parte. Poenitentiae: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam? Quasi turbo tempestatis est concitatus, etc., usque ad pro caecitate damnationis in qua nati sumus. Annus superna gratia, etc., usque ad sed exors ab illa patria in aeternum est. Unde subdit: Quia a frequentia illa separatur, vel hominem, quem sibi socium fecerat, amittit: et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehennae traditur. Homo cum substratus, idola coluit, in quibus daemonia quasi tenebras noctis laudavit: sed jam idolis reprobatis, nox est laude digna. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adae addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter. Ejus noctis. Id est, hypocritae, qui lucent per opera ad oculos hominum. Hae sunt quae cauda draconis, id est, extrema persecutione Antichristi, trahuntur; hae obtenebrantur, quia malitia hostis sic praevalet eis, ut apertis malis involvantur, quales intus, tales exterius. Hoc secundum membra ejus, etc., usque ad quae Christum prophetando sustinuit, sed venientem non cognovit. Ibid. Ortus aurorae est nova nativitas resurrectionis, qua sancti cum carne orientur ad videndum lumen aeternum. Sed quantumcunque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quae erit illa gloria illius novae nativitatis: haec nox non clausit, sed aperuit ostia ventris, quia concepto homine, ad peccatum desideria concupiscentiae, reseravit. His autem ostiis, id est, desideriis concupiscentiae carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus: quia hoc justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus. Hoc de ipso capite, etc., usque ad ut latrones dicimus captis vitam dare, si non auferunt. Non est credendum, etc., usque ad ne ad delectationem suggestio traheret. GREG. Quia peccatum conceptum foras, etc., usque ad dum contentionem propriae carnis contra spiritum ferunt. . Ibid. Per nunc, quod est praesentis temporis, stantem semper in praesenti, id est, aeternam quietem designat. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos praedicatores, qui se regunt, et consules terrae, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti praedicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant coelum. Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines aedificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimae quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc. . Principes sunt Ecclesiae rectores, etc., usque ad qui autem futura praevidit, jam praeterita recolit. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiae irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat. Id est, in luce Christi, quam antiqui praestolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam aeternam quietem praegustant. Et hoc est: In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius aeterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit. Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suae corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quae hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriae filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: Parvus et magnus ibi sunt.>Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpae, non quae mentem polluat, sed quae sine laesione beatitudinis, arctius beatitudini et laetitiae astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus. GREG. in lib. Job lib. 5. Contemplatus requiem, ubi liber a Domino despicit saeculi prospera, quae ab ea retrahunt. id est, prosperitas in peregrinationis miseria: quia, si non justum penitus opprimit, tamen mentem in amorem Dei et in dispensatione sui dividit; unde addit: Amaritudo est omni justo, etc., usque ad vel in regimine praeesse. Ibid. Id est, penitus se mundo mortificare desiderant, sed occulto Dei judicio non venit, quia occupari injunctis honoribus compelluntur, quod Dei timore tolerant; et intus est desiderium pietatis, et foris explent ministerium ordinis, ne per superbiam contradicant Dei dispositioni: et sic et multis prosunt, et quo se imperfectos vident, per humilitatem amplius surgunt: et quod a desideriis differuntur, ipsa tarditate ad eadem dilatantur: unde addit, quasi effodientes, etc. Quia qui thesaurum fodiendo quaerit, etc., usque ad exempla contemplationis invenit, unde dives sit. Ecce cum quaereretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quae putantur Deo placere, displicent. GREG. Quia licet coelestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebrae ignorantiae, praeteriti est immemor, futura non invenit, praesentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur: Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Aquae inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum praeterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit: Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinae, sed vindictae, unde: Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excaecationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium poenae. Ibid. Et si semper cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit. Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat. Ecce qualis est in ore. Ecce qualis erga illicita, etc., usque ad quia nostra perfectio culpa non caret, unde addit: Unde magna arte dicturus verbera, praemisit recte facta, ut in his quisque consideret quae poena maneat iniquos, si ita hic castigat justos, ut si justus vix salvabitur, impius ubi parebit?