‏ Job 30

GREG. Juniores tempore Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinae ejus verba despiciunt. etc. Igitur grex Ecclesiae, etc., usque ad eosque inter veros patres numerare contemnit. Virtus manuum est magnitudo, etc., usque ad de proximo vero meliora quam de se ipso sentire. Immoderatis namque lusibus cognitionem supernae scientiae quo plus appetunt, plus amittunt. Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi aegritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet. etc. Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Ibid. Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiae deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est. Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur. De convallibus illa rapiunt, etc., usque ad carnalibus quae intus premunt. Ibid. Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quae mali amant. Ibid. Haeretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit. Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: haeretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quae nulla stabilitatis gravitate solidantur. Nomine etc., usque ad unde et aperte subjungitur: etc. De rebus quidem temporalibus gaudent, etc., usque ad a jugo servitutis mundanae cessare non libeat, etiam si liceat. Eorum filii qui fuerunt, etc., usque ad qui a terra viventium extorres facti sunt. etc. Ecclesiae tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato. Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiae judicis tribuere. Sequitur: Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur. Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet. Ibid. Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur. Per pedes Ecclesiae, extrema illius membra signantur, quae dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam ut ita dixerim navem cordis, quasi tempestas illabitur. Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus; dicat Ecclesia de persequentibus, qui ejus itinera dissipant, dum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant. Insidiantes praevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, simulando bona pervertunt. Plerumque justi tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis aestimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustiat; et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur. Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis. Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur. Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt. Apud aestimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit. Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit. In nobismet ipsis nunc anima, etc., usque ad unde mox ad corruentes redit. Sic sua dicit, ut et cadentibus congruant, etc., usque ad quasi jam quoddam habeant foramen timoris. GREG. Quia maligni spiritus, qui carnales de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur. Quid aliud vestimentum Job, etc., usque ad qui ei connexione amoris inhaerebant. Tunicae capitium collum circumdat, etc., usque ad praedicationis vocem exstinguere conantur. In reproborum judicio, electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur, favillae assimilatur et cineri, quia ad sola hanc mala pervenisse aestimant, quae in ea exhiberi corporaliter vident. Ecclesia persecutionis suae tempore, etc., usque ad et dilati ut proficiant, timent ne deficiant. In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, etc., usque ad Nihil autem de eo dignum dici potest. Manus Dei dicitur tunc voluntati nostrae contraria, cum quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur. Quia praesentis vitae gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit. Nullus enim huc venit, etc., usque ad ideo apte subjungitur: Manum suam Dominus, etc., usque ad qui stantes exterius ab statu mentis jacebant. Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit. Ibid. Tempore ultimae persecutionis Ecclesiae, ad memoriam reducit bona, quae gessit tempore pacis. Quae aeterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit: Fidelis populus exspectat bona, sed mala suscipit. Praestolatur lucem, et tenebras incurrit, quia pro remunerationis gratia interesse jam gaudiis angelorum sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat, ut Tobias. Sanctae Ecclesiae interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suae dies praeveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum. Vir sanctus elevatus, etc., usque ad hic per asperum iter venit ad patriam. Saepe seditiosorum tumultus hominum praepositorum suorum mentes lacessunt: qui, si boni sunt, contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant. Draconum nomine malitiosi, etc., usque ad sed a terra minime penna virtutis levat. Cutis nomine Ecclesiae infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur. Ac si diceret Pacis meae tempore, etc., usque ad quia vitia exstinguenda sunt, non caro.
Copyright information for VulgGlossa