‏ Job 6

. Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: Ibid. In manu patris Christus habens lancem misericordiae et justitiae, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiae dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Caecus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo: Id est, malum nostrae, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est: Id est, percussio animadversionis Dei, quae non me, ut multos, inemundatum dimittit. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: ne post hoc mors aeterna sequatur. Sed quia staturae adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judaea sitiat, supponit, cum ait: id est, agrestis asinus, etc., usque ad sed carnaliter tenebatur, subdit: Sal est virtus occultae intelligentiae, etc., usque ad convertendo esuriens recepit. Ibid. Ille desiderat stateram, nos jam per fidem ejus vivimus; sed tamen pro purgatione sagittas ejus patimur, et terrore futuri timemus. Sed quia filii sumus, non debemus timere ut Dominum, sed diligere ut Patrem, et ad eum anhelare, ubi cibo, id est, aeternitate ejus pascamur, pro quo modo rugimus, unde: Ibid. Onager, est populus qui, etc., usque ad etiam ab hujusmodi verbis se separant, et hoc est: Sed jam in alto positi, a stultis semoti, saepe dum sola propria ad ferendum dura procurant, pro amore veritatis non sunt accincti. GREG. Durum est petere quod cruciat, quod vitam fugat, sed saepe cum fit in alto, ad ferenda stultorum mala se inclinat, ut eos trahat. Aucto enim desiderio coelestium angustiatur, et prae dulcedine illorum amara saeculi non metuit. Unde, et post impossibilem mortis gustum, subdit: id est, mala saeculi jam sunt dulces cibi prae amore coeli. Et cum haec dulcia sint, . GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quaerat manum levantis. Et haec mihi sit consolatio ut affligens.>] Ibid. Quasi quibusdam hic parcit, ut aeternum feriat; sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod haec non tumenti, sed humili mente dixit, ostendit in his. Sermones Dei ad nos: non modo dicta, sed et facta, ut hic percussio Job; cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat, sanctum vocat. Quae est enim fortitudo mea?>Ibid. Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo: Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit: . Ad majoris quoque meritum fortitudinis, quomodo a proximis destituitur, addit: Si exterius despectus, intus solio judicii praesidet; nam ad sententias erumpit: Ibid. Amicus est quilibet proximus, etc., usque ad qui intus dudum aeterna negligendo perierunt: de quibus recte dicitur: . id est, cum per cognitionem poenae fervere coeperint, a delectatione carnis, quam desiderio tenebant, separabuntur. Mali aeterna non intelligunt, nisi cum jam pro terrenis puniuntur: tunc mens aestuat, et igne serae poenitentiae se inflammat; tunc ejus duritia per supplicium liquatur, unde propheta: Isai. 28., hoc tunc passuri, interim his implicantur. Omne quod involvitur in se replicatur: sic mali, volentes aliquando bona quasi extra se tensi, ad consueta mala tentati replicantur. Vel involutae sunt, qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant, regnans altera et ad eam quam vicerant implicat, ut qui jam spreta avaritia adhuc luxuriosus est, pro pretio luxuriae ad avaritiam redit. Sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis egressus ligant, unde saepe lapsi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea quae permanent, unde subdit: Quia nihil secum de fructu sui laboris portant. Sed justus in conspectu Domini non apparet vacuus: portat enim manipulos justitiae. Ab illorum autem imitatione per finem terret, Ibid. Thema interpretatur Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quae Dei sunt praepeditur. dicit, quia perversa agendo diligimus, sed haec visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus. Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de aeternis non curat. Dicta brevitate vitae contra iniquos insurgit voce justorum Quia scilicet mali bonos per aspera a spe conantur retrahere: quod si peragunt, exsultant; si non, incassum crudeles fuisse erubescunt; unde et quid in retributione fiat, subdit: In judicio mali ad justos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius doleant videntes quod perdiderunt. Tunc pudor eos operit, cum testis conscientia urit. Eadem spiritualiter. Amici Job confusi sunt, quia dum eum ad desperationem inflectere nequeunt, confunduntur, venerunt dum jam mentis constantiam intus agnoscunt et erubescunt. Quos ostendit de numero eorum qui Deum non timent, nisi suis vel aliorum adversis territi. Ibid. Quasi, ego Deum et ante adversa timui, vos qui ex amore Deum non timetis, ex solo verbere formidatis. Ecclesia substantia haereticorum quorum figura sunt amici Job non eget, id est, carnali sapientia; et recta, quae contra diabolum de conversione aliquando loquuntur, audire ab eis renuit, quia per haec ad perfidiam trahunt. est fortitudo Satanae. sunt maligni spiritus. Contra divites mundi, etc., usque ad et quod in seipsis despiciunt, et in aliis. . Hoc vel prioribus subjungitur, vel per se dicitur per increpationem. GREG. Mundus esse debet, etc., usque ad reprehensibilia profertis ad increpandum? Ibid. Duo genera locutionis noxia sunt, quod et perversa laudat et quod etiam recta vituperat; ibi favor, hic ira: de hoc amicos Job arguit; ad quod vitium ex otiosis dictis pervenitur, unde subdit: In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguae quod modo claudatur, modo aperiatur. GREG. in Job lib. 8. Ecce quantae infirmitatis se esse perpendat, etc., usque ad si tolerat quos non amat, vel si non tolerat quos amat. Ibid. Quia humilis, quae dicit, non ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet; sed quia occasione rationis, contrarii ad contentionem effrenantur, subdit. Quia haeretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi, sed victores videri. Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus aequus arbiter sit, ut nihil praecipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit: Quia non vobis in me stultitia sonat, si a vestra conscientia non procedat; sic Ecclesia prius falsa hostium destruit, post vera aperit, quibus non est locus dum falsa pro veris habentur; per aperta locutio, per occulta tractatio, quia quod Ecclesia foris praedicat, vivendo custodit.
Copyright information for VulgGlossa