Job 7
GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris praemium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium praemium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut coelestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et praemium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius aestus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est: Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriae. Qui de gravitate operis lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit. A rebus mundi, quia non eas quaerunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum praemium. Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quaerit, et quod inaniter laboravit. Ibid. Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui, cogente moestitia, per diversa desideria vagatur; in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest; et jam hoc expertus grave, consolante desiderio aliud exspectat; sed nec sic dolor finitur, unde: Causa autem doloris haec est: Ibid. Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit: Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit: id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quae quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxuriae carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit: Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad aeternam vitam: praesentibus haerent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva haec vita sit. Sed Ecclesia econtra: Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telae festinantiam velocitas vitae transit, quae semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non. Ibid. Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanae brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Vita aeterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur. Ibid. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit: Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio poenae, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam, Id est misericordia Redemptoris, quae peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad poenitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum praescit, et non subsistit ante oculos, quia poenae vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et poena humani generis breviter subditur. Ibid. Nubes ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam. Ibid. Locus hominis Deus est, etc., usque ad adhuc de corruptione carnis contradictionem sentit. . Ibid. Carcer, est caro quae impedit, etc., usque ad nunc subdit consilium contra ea. . Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad ut aeterna des, quia contemptu illorum haec melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio. Qui aeterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat. Ibid. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit: Diluculum est cum de nocte vitiorum et ignorantiae ad lucem venit homo, in quo et mox probatur: ne enim bona a se habere glorietur, tentatione concuti permittitur, ut altitudo Dei et sui infirmitas videatur, sicut Salomon post sapientiam tentatur a meretricibus; haec tota hac mortalitate homo patitur unde: Ibid. Saliva in os a capite labitur, etc., usque ad qui hoc vult mereri, fatetur malum quod fecit: Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quaerit, unde addit: Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et poenam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris.>Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quaerere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quae nunc est, timet judicium quod imminet.