‏ Job 9

GREG. in Job. Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quae dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse: : et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostrae virtutis si districte judicetur vitium est. . Ibid. de suis meritis praesumendo, et gloriam suae virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia. etc. Ibid. Dicta generaliter confusione superbiae, quae poena maneat elatos in interitu Israel ostendit. Transtulit montes, sanctos praedicatores a Judaeis ad gentes, quod nescierunt Judaei, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras. Quia Judaeos de finibus suis per Romanos extraxit. Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, praeterea in erroris sui tenebris deserti sunt. Ibid. Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde: Ibid. Id est, apostolos a Judaeis fugatos ubique facit honorari. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum saeviret. id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare saevit, Ecclesia proficit. Ibid. Nominibus philosophorum utitur, etc., usque ad imo ut arcturus versatur, erigitur. Ibid. Qui hiemali tempore oriuntur, etc., usque ad sed placidos in eorum necem erexit. In fronte Tauri in vere nascuntur, etc., usque ad supernae patriae interna perveniat, unde addit: Auster fervor Spiritus sancti, etc., usque ad melius deficiendo comprehendit, dicens: Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet. virtute. ratione. multiplicitate. Sed quid miremur quae extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me. Ibid. Venit, cum dona dat, etc., usque ad et tamen sic caecus homo rationem reddet de actibus Deo. Ibid. Repente interrogat, cum inopinatos, etc., quod planius ostenditur dum subditur: Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait: Moyses et Phinees et alii sancti, etc., usque ad ab his reversus ad se humiliter prae potestate Dei sibi vilescit. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit: Prece post justitiam Dei indiget, ut quae minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, dicitur, quia mens hominis quae comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet. Ibid. Cum enim ut ait David cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait: Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Pro aestimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Haec etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens praevidit, et praevidens pertulit, unde ait: quia non pro culpa percussus est, unde supra, GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris aequitas et potentia ferientis. Et hoc est: Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi. Ibid. Non sufficio esse testis innocentiae, nec scio quod eam habeam. Qui scit bona quae agit, etc., usque ad hoc exsilium caecitatis aegre fert, unde subdit: Sed est consolatio hujus caliginis reducta animo justa potentia Dei: quae et iniquos punit, et justos transcendit. Ibid. Vel consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animae destruat. Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit. Vel Terra caro, impius diabolus. ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit. Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant praesentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita. Ibid. Israel ut prius noluit loqui, cum quem praedixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiae ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus aeternis. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Ibid. Fructus terrae per fluctus, etc., usque ad quae cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quae alta quaerebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quae de se sunt, caecatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: etc. Ibid. Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde: Non poenitet laborasse, sed inter labores de praemiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat. dico quia. Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terrae. Ibid. sunt opera. quasi non vere mundae sub hac corruptione. id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus. Vestimentum animae est corpus quod praecepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum Isa. 9. id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat. Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quae agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex aequo potest audiri. id est Deum et me possit: Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit: legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitae ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari. Ibid. Jam non habet metum, sed ut ad patrem affectum. Ecce baculus, id est timor legis missus non suscitat puerum; sed ipse Elisaeus, puero contemperatus, et septies aspirans, id est per amorem spiritus. GREG. est factis digna recompensare, sed beneficiis Dei nemo serviliter timens respondet? Tantummodo qui per fiduciam amoris non timet digna ei reddi obsequia. Non est purus, qui mala ageret, si liceret. Amanti autem est taedium hujus vitae, quae prius dulcis erat etiam moerens eam tolerat.
Copyright information for VulgGlossa