‏ John 7

Dominus in carne manens frequenter in Galilaeam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judaea ad gentes verbi Dei transitum exspectarent. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judaei habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto. Opera quae veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda. Gloriae ejus consulunt. Quasi: Mira facis, scilicet in abscondito, sed innotescere, ut ab omnibus lauderis. . Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona. . AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiae, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit. . etc. Typice: Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos: quod palam loquitur et non tenetur ab his qui quaerebant, potestatis est. . hominis, sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea. . Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quaerit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus. etc. Id est, ego qui licet aequalis Patri, tamen in servi forma quaero gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus. etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quaero, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quae vetat occidere, quaeritis me interficere. Quaerunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum daemonium habere, qui daemonia pellit. De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quae salutis sunt. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur. etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quae me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut caetera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis. etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quae putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quaerebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen aeterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: Isa. 53. Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate. . Id est, effigiem vultus mei, nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ergo a me quaerite, in me credite, quia Marc. 11.. Ideo scio eum, etc. Breviter utrumque complectatur, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura. Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, praemissa longa serie praeconum. Similiter praedicator Evangelii voluit opportuno tempore mori. . Principes insani, audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, quaerunt occidere, quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt, sed docentem audierunt. Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire praesentem et miracula facientem, quaeretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: quasi dicit, loquens in terra. Non ait poteritis, sed potestis. Tales enim tunc erant qui non possent, sicut et alibi dicit Petro: Joan. 13., sic nec de istis datur desperatio. etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non praesentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras. Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quaestionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse. Post dissensiones Judaeorum de Jesu, et post verba quae dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiae vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Bibat spiritum, ut post exponit, Venter est conscientia cordis, quae bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant. . etc. Et si prophetae acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiae loquitur omnibus linguis, a qua unitate praecisus non habet spiritum. etc. etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judaeorum: Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella laetantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiae spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus. . Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine, pleni admiratione divinae doctrinae testes. . etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem. etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Joan. 9.. . Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum praesentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire. etc. etc. Galilaeus dicebatur Jesus, quoniam de Nazareth erant parentes ejus. .