Joshua 12
HIER., de Loc. Hebr. Astaroth Carnaim, terra gigantum, quondam, in supercilio Sodomorum quos interfecit Chodorlaomor. Sunt hodieque duo castella in Batanea hoc vocabulo, novem inter se milliaribus separata. Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas. Nunc autem est Adara, insignis civitas Arabiae, vigesimo quarto lapide ab Osdra. Esebon civitas Sehon regis Amorrhaeorum, in terra Galaad: quae cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhaeis belli jure possessa est. Salecha civitas regis Og, in regione Basanitide. Machati urbs Amorrhaeorum super Jordanem, juxta montem Ermon. Jarimuth civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Eschaol. Lachis in tribu Juda. Meminit hujus Isaias et Jeremias, et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli. Erma fuit in sorte Simeon, sive Juda, etc. . .
Copyright information for
VulgGlossa