‏ Joshua 5

. AUG., quaest. 6. in Job. Quaeritur cur dixerit, etc., usque ad aut ab aliquibus haereticis ab Israelitarum societate segregatis? etc. ISID. in Job. Dicant Judaei quomodo potest quis secundo circumcidi circumcisione carnali? etc., usque ad quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur. . ADAM., hom. 6. Qui non obedientes fuerant mandatis Domini, incircumcisi dicuntur. Ex quo intelligitur illos appellari incircumcisos qui non obediunt mandatis Dei; quia vero omnem animam diligit Deus, misit Jesum Filium Dei, qui et dignos et indignos circumcideret, non filium Nave, qui non vere et perfecte circumcidit populum, sed Jesum Filium Dei, qui vere corpus et animam purgavit ab omni inquinamento peccati. . Circumcisi vero filii Israel requieverunt in eodem loco, sedentes in castris, usque dum sanarentur. Non sufficit circumcidi; necesse est post circumcisionem sanari, et cicatricem in vulnere obduci. Circumcidi ergo per Jesum est vitia et consuetudines pravas, et pessima instituta deponere, et quidquid ab honestatis regula discordat abscindere. Sed hoc facientes, quadam difficultate constringimur, cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus: hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostrae dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius insolitum et difficile videbatur; et tunc merito dicitur nobis: Postquam ablatum est opprobrium Aegypti, fecerunt filii Israel pascha quarta decima die mensis. Nec enim ante circumcisionem, nec post, antequam sanarentur, poterant carnes agni comedere: vides ergo quia nemo immundus facit pascha, nemo incircumcisus. Unde: I Cr. 16.. ISID. in Jos. Post Evangelii circumcisionem, statim in loco revelationis pascha celebratur, et Agnus immolatur, qui tollit peccata mundi; et deficiente manna typicae legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est virgo Maria, protulit, cujus granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Nota ordinem: postquam Jesu Christo duce, per lavacri fluenta transimus, et per fidem spirituali circumcisione signamur, tunc demum pascha celebramus, id est immolatum Christum credimus pro salute mundi, et credentes statim pane Dominici corporis pascimur. . etc. ADAM., hom. 6. Quando vero exiit populus de terra Aegypti, etc., usque ad Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse. JUSTIN., Dialog. Deus in principio, ante omnes creaturas, ex seipso genuit potentiam quamdam rationalem, quae et Gloria Domini vocatur, interdum etiam Filius Sapientia, Angelus, Sermo, Deus, Dominus. Aliquando etiam Magistrum militiae se dicit, quando humana specie apparuit Jesu Nave filio. ADAM., hom. 6 in Josue. Factum est cum esset Jesus in Jericho, etc., usque ad qui accepto regno regressus est. . etc. Quaeri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. ORIG., hom. 6 in Josue. In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhaeret nobis et assistit Deus. .
Copyright information for VulgGlossa