Leviticus 26
Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet. ISICH. In aedificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes. ID. Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis. ISICH. Ab omni malo abstinendo, et omni bono vacando: hoc est enim verum sabbatum. Quid fieri, quid vitari deberet, praedixit. In fine quae observantibus praemia, quae praevaricantibus supplicia debeantur enumerat. ID. Haec ad litteram stare non possunt, etc., usque ad quae in hoc capite significantur. ORIG., hom. 16 in Lev. Si lex carnalis est, etc., Quale est illud: et hujusmodi. etc. Et dabo, superfluum est, consuetudine locutionis nostrae, sed more scripturarum additum. ORIG. Tempore opportuno, non ebrio, non in aliis occupato: prudenter ergo conjiciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare, non det escam LXX: ID. Motus animae, qui altiores sunt motibus terrae, id est, carnis nostrae, quorum fructus sunt charitas, justitia, mansuetudo et similia. ORIG. etc., usque ad de qua dicitur: ORIG. Anima quae germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. enim Psal. 103.. Quae de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quae ad scientiam pertinent et occultorum exploratione laetificant mentem, vino et vindemiae comparantur. Cor enim laetatur cum obscura [occulta] explanantur. Fructum animae. Vindemia enim arbor est. Haec autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnae benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Philip. 3.. ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam aeternam. Scilicet qui de coelo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, Galat. 4.. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites. ID. Occisi jejunio, oratione, et similibus; unde: Matth. 17.. LXX: scilicet mortificatis membris vestris, quae sunt super terram, id est, fornicatione, immunditia, et hujusmodi Col. 3.. ORIG. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant. ISICH. LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere. Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus. Cujus respectus, salus. Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Si sol segetem non respiciat, manet infructuosa. Segetem cordis nostri respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et multiplicat ut magni efficiamur; sicut magnus factus est Isaac, et magnus Moses, et magnus Joannes. In operibus bonis, ut parva magna. Unde: etc. Matth. 25. Ut pauca fiant magna vel multa. Unde: Rom. 13.. ORIG. Vetus lex et prophetae, etc., usque ad et induimus novum. Si praedicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Col. 3.. etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. AUG., quaest. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum. ISICH. Homo factus. Unde: Baruc. 3.. . ISICH. Obedientium bona praecedenti capitulo expressit: quae autem sint praevaricatorum mala, praesenti capitulo ostendit, quorum quaedam ad litteram Judaei passi sunt: omnia vero secundum spiritum. . ID. Verbi Dei. Unde: Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent. ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Philip. 3.. ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat. LXX: etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum. Quia Joan. 3.: ideo gentibus servietis. . spiritus, quod est verbum Dei, quod per praedicatores Judaeos convincit, ne Vetus Testamentum habere cum Evangelio contradicant. Prophetas in quibus fideles munitiones et salutem inveniunt, inimici fugientes capiuntur, illic moriuntur apertis de Christo prophetis resistere non valentes. . etc. ISICH. Panem doctrinae non habent, etc., usque ad ideo non satiantur qui his panibus nutriuntur. etc. ID. Non solum legislator est Moyses, etc., usque ad et auctorem legis blasphemaverunt. . Id est discipulos, quos vobis assumitis in filios, ad eamdem doctrinam verbis validis, et animam corrumpentibus inducatis. Cadit enim populus cum Pharisaeis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt. . id est requies, scilicet vobis feriantibus et a lege remotis, cum in lege et prophetis voluntatem vestram non inveniatis. . Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Hyperbole: quia etiam levissima quaeque formidabunt. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus. Disputantibus nobis cum eis, diversa proferunt testimonia alternatim: sed alternis conturbabuntur verbis, alter alterum conturbat dum subvenire videtur. . Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti praeputio, Rom. 2.. LXX: poenas scilicet quas pro peccatis patientur. ISICH. Nota quod temporis et generis ordinem mutavit, etc., usque ad conjunguntur vero tanquam cognata et convenientia. ISICH. Scripturae scilicet, quam mandabo ejectis Judaeis, qui eam praevaricati sunt vel praevaricabantur, et prave interpretabantur. . Bene in fine capituli blanditur, et quos minis terruerat promissis consolatur. I Tim. 2.. Qui salutem omnium volo: ideo post tantas iniquitates, etiam Judaeorum reliquias salvo. ISICH. Usque ad certum tempus, etc., usque ad non solvendo, sed implendo. Non in Sion. Unde: Psal. 83.. Et alibi-Psal. 49.. Et in Malachia: Malac. 3..