‏ Leviticus 4

etc. etc. ORIG., hom. 2 in Levit. Recte animam dicit, etc., usque ad et spiritus dux ad virtutem, si eum sequi velit. ISICH. etc. Nihil necessarium legislator omisit, etc., usque ad unde, . etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret caeteros provectus est. ID. etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus. . etc. Sanguinem vituli in tabernaculum, id est, in coelum intulit: cum post resurrectionem coelos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens sanguinem passionis, interpellans pro nobis. pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Et alibi: etc. De hac aspersione Petrus ait: etc. humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quae per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit. etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium Luc. 21., modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitae et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Joan. 10, 15, 6, 12. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Heb. 10.. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: Isa. 6.. Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de coelo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: Jac. 3.. Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia caeterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque praevalere. etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturae permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus. Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur Col. 1.. Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: Heb. 13.: hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judaeis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est coeli, quia per ipsum ingressum habemus in coelum. Mystice, delectationes et desideria carnis; quae tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulae, et coitus desiderium. Quae autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Haec autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus. . ISICH. Quae fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur. . Hoc praecipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est; I Cor. 8.. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur: Joan. 1.. Unde ait: vel extremis secundum alios, ut per haec verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia. LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam haereticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturae nostrae est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quae Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt. etc. ORIG. Forte ad comparationem, etc., usque ad plenius legislator in sequentibus figurat ejus mysterium. . ISICH. Idem praecipit in sacrificio turbae et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: . ID. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda praesentia, nihil enim praecipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit. ID. Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est. ORIG. Princeps iste potest dici vis rationis, quae intra nos est, quae si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus: Matth. 5. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam poenitentiam. Quanto enim quis intellectu praeeminet, tanto, si peccat, pro majori culpa majorem poenam sustinet. etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut poenitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere praecipitur, ait enim: etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio poenitentiae alterius uti adjutoriis: unde Jac.: etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum poenitentia et fortia justorum opera. etc. Super crucem offeruntur primitiae sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. Omnem scilicet poenitentiam evangelicae praedicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui poenitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Matth. 3. . etc. ORIG. hom. 2. in Levit. Faciens unum ab omnibus mandatis Domini, etc., usque ad cum agnoscit immolare sacrificium laudis. etc. ORIG. Ad distinctionem ejus, etc. usque ad propter nos necessarium ducit. ISICH. Oblationi caprae quam offerunt qui de populo sunt, etc., usque ad de capra et ove similia praecipit. . .
Copyright information for VulgGlossa