‏ Luke 14

etc. , aqua, inde hydropis, morbus aquosus subcutaneus, de vitio vesicae natus cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, quanto plus bibit, tanto plus sitit, et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparaturque diviti avaro. . etc. Sabbatis praecipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, quaerens salutem omnium. Merito tacent, qui contra se dicturum quidquid dixerat vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora curant? Ideo ante Pharisaeos hydropicum sanat, et mox contra avaritiam disputat, ut ipsos avaritiae arguat per quam sabbatum violant, et legem male interpretantur. In sabbato enim non a bonis, sed a malis operibus feriandum est, unde dicitur: Lev. 23., id est peccatum. Sic in aeterna requie a malis tantum feriabitur, non a bonis. Competenti exemplo solvit quaestionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judaeum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiae demersos extrahit: Rom. 35.. . Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisaei, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere. Cum per gratiam fidei vocatus a praedicatore, membris Ecclesiae te junxeris, non te de meritis gloriando, quasi caeteris sublimior extollas. Honoratiori post invitato locum dat, qui de suae conversationis confidentia securior factus, cito illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, etc., cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat, dicens cum Propheta: Psal. 87.. etc. Et tunc, erubescens quod de te aliquando majora praesumpsisti, incipies ad poenitentiam humiliari, et te minoris cognoscere meriti, ne nunc incipias quaerere quod tibi servatur in fine, quia haereditas ad quam festinatur in principio, in novissima benedictione deficiet. etc. Quotidie Dominus, dum convivas suos visitat et dijudicat, tanta spiritus sui humilibus dona praestat, ut eos coetus fidelium cum admiratione glorificet; stupensque in auctoris sui laudem prosiliat, dicens: Psal. 138.. . Secundum ordinem litterae. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per haec pateat via ad aeterna. Principi Pharisaeorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur. Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad praemia vitae. Sunt autem et quaedam talium divitum convivia, quae non solum in praesenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: Rom. 8., id est in luxuriosis conviviis, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere. Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris. Qui pauperes vocat in futuro praemium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut caetera fraternae dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, poena non carebit. Cum omnes resurrecturi sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio justorum, qui in ea sunt immutandi. etc. Illectus dulcedine auditae resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi. etc. Joan. 6.. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinae majestatis visione frui meruerit, hic aeterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur. etc. Verbum incarnatum satietatem internae dulcedinis multis praeparavit, sed pauci veniunt, quia multi qui per fidem ei subjiciuntur male vivendo ei continuo contradicunt. Hoc convivium, non prandium sed coena dicitur, quia post prandium de quo Matthaeus agit, coena restat, post coenam nullum convivium restat: de prandio multi, et de coena nullus ejicitur. Hora coenae finis saeculi; unde Apostolus: Nos scimus I Cor. 10.. In hoc fine mittitur servus, id est ordo praedicatorum ad invitatos per legem et prophetas, ut repulso fastidio ad gustandam coenam se praepararent, quia omnia jam sunt parata. Christo enim immolato, introitus regni patet. etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suae vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam coelestia diligit, etiamsi ad coelestia se tendere dicat. Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quaeritur, scilicet substantia corporis. AUG. In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. Dum dicit: humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione. Quinque juga boum, quinque corporis sensus, qui recte juga dicuntur, qui in utroque sexu geminantur; qui quoniam non interna, sed sola exteriora cognoscunt et tangunt, recte per eos curiositas designatur, quae dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescit. Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui. Nec discrepant verba excusantis a significatione sui vitii, dum dicit: Quia probatio ad curiositatem solet pertinere. Quia multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt, ideo per rem istam carnis voluptas designatur, propter quam ad coenam Dei fastidiosus venire recusat. . etc. Multos tales ex Judaeis ad coenam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur. etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent. . etc. Turbae quae sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad coenam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, praecedentem ad aeternae pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino praecepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus. Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpae faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur. Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia praecepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit praeceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile aedificantis. Quia sublimia praecepta dedit, aedificandae sublimitatis comparationem subjungit. Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi, et animam praeparandam contra adversa mundi. Sicut ait Apostolus: II Cor. 4.. Et in omni quod agimus, considerare occultos adversarios debemus, qui nostris operibus insidiantur, et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores quos habemus ad malum suasores. . etc. Post similitudinem de turre aedificanda, supponit similitudinem majoris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem praecedentium mandatorum nullum ad gloriam posse pertingere, nisi severi judicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus. Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum quae exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum praeparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo, dum adhuc longe est per dilationem judicii, nos fragilitatis nostrae insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi judicis pacem debemus praemittere legationem lacrymarum, bonorum operum, piorum affectum. . etc. Infert a praemissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest aedificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non praemittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus. Vere qui vult meus esse discipulus oportet ut renuntiet omnibus, quia ita erit bonum sal, id est dignus constitui in numero apostolorum, ad condienda corda auditorum spiritualia sapientia. Sal sterilem facit terram. Unde ira victorum destructas urbes sale seminabat, ne in eis germen oriretur. Ita apostoli, destructo peccati regno, germen vitiorum compescunt. Sal cibos condit, carnes siccat. Praedicatio a vermibus et putredine vitiorum illaesam servat suo Creatori humanam naturam.
Copyright information for VulgGlossa