‏ Luke 17

Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisaei avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quae non poterant non evenire in mundo aerumnis et erroribus plenissimo. etc. Secundum ritum provinciae ubi erat ista criminum poena, ut alligato saxo in profundum demergerentur. Et vere utilius innoxium poena gravissima vitam finire, quam laedendo fratrem mortem moereri perpetuam. Non aetate, sed fide et animo, qui occasiones quaerunt quomodo scandalizentur, ideo consulere oportet vos his ne occasione vestri recedant a fide et a salute. Quo ordine, scandala declinare et vae perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem laedamus, si poenitentem zelo justitiae corripimus, si ex corde poenitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed poenitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea poenitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui poenitenti non indulget. Aliter fratri poenitenti, aliter inimico persequenti veniam dare praecipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus. Solet universitas septenario designari. Praecipitur ergo ut omnia peccata dimittantur, vel semper poenitenti dimittatur. Cum supra dixisset Luc. 16.: etc. Apostoli qui in alieno et in minimo, id est in terrenorum contemptu fuerant fideles, in suo et majori fidem postulant augeri, ut qui ex fide jam habent exordia virtutis, in eadem proficiant, donec ad perfectionem veniant. Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem apostolorum de gente Judaeorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum praedicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicae naturae et potestate rutilantis praevaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur. etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiae, de quo dicitur: Luc. 9. Dei. Et Dominus Petro dicit: Joan. 21.. Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere praedicandi, quasi ad curiam conscientiae rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et aeterna quiete refoveri, sed domi parare quod coenet, id est post laborem apertae locutionis, humilitatem propriae conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus coenat. Ministrat conditori qui ejus naturam considerans, et ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat. Minister enim a minori statu dicitur. . Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis. Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus impletis quae praecepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo. Post parabolam qua invitat ad humanitatem et perseverantiam in diversis officiis Dei, reprehenduntur ingrati de impensis beneficiis. etc. Leprosi sunt haeretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem praedicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent. etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicae fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiae per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt. Quia in verbis Salvatoris se errasse cognoscunt, salvandi praeceptorem vocant, et per cognitionem praeceptoris redeunt ad formam salutis. etc. Quisquis haeretica pravitate, vel gentili superstitione, vel Judaica perfidia, vel fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat. Unus autem regressus significat unius Ecclesiae devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis praesumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quae agit de misericordia intelligit. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur. . Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur. Fides quae ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quae salvum faciat credentem. Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur. etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicae incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est praeconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, praedicans, moriens, resurgens, ad coelos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis. Non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide jam incepit. Vel sic potest accipi responsio Domini: qui quandoque venturus Judex omnium, nunc etiam regnat in cordibus fidelium. Sed cum haeretici turbant Ecclesiam pravis dogmatibus, desiderant fideles ut Dominus, una die ad terras rediens, si fieri posset, veritatem fidei intimaret. Sed non videbunt, quia quod semel Evangelico fulgore est exhibitum, non est opus corporali visione Domini firmari. Noluit dicere quando veniret, sed venturum dixit, ut incuteret omnibus terrorem imminentis judicii, nec securitatem afferret dilationis. Post meam ascensionem, quando vos in hoc exsilio mundi ingemiscentes desiderabitis me videre in gloria mea, quae voluntas laudanda, non tamen in hoc mundo implenda. Bene unum dicit, quia in illa gloria, de qua propheta ait: Psal. 83., nulla est tenebrarum interruptio, nulla saltem memoria miseriae vel doloris. Hujus diei praesentiam bonum est desiderare, non tamen magnitudine desiderii nobis fingere somnia, quasi instet dies Domini, quod ab aliquibus faciendum praedicit. etc. Fuere quidam qui computantes curricula aetatum, consummationis saeculi, certum annum, diem et horam se dicerent invenisse. etc. Nolite illis credere, quia secundus adventus repentinus erit, et ita manifestus, quod nullus poterit ignorare de sub coelo, quia discrimen judicii sub coelo, hoc est, in aeris medio geritur. etc. Loquens de gloria adventus, inserit etiam de passione, ut cum morientem viderent quem regnaturum audierant, dolorem passionis, spe promissae claritatis mitigarent. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Noe, vel Loth aequiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus. etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Allegorice: Noe arcam aedificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii praesentia sua illustrat. Sed dum arca aedificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, aeterna damnatione plectuntur. etc. Praetermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quae vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali poena feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur. Allegorice: Loth, qui interpretatur est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quia Matth. 13.. . Qui interim apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit, quando cunctos judiciorum suorum oblitos huic saeculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri. Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiae carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat. Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt. Uxor Loth significat illos qui in tribulatione retro respiciunt, et se a spe divinae promissionis avertunt, et ideo statua salis facta est, quia admonendo homines ne similia faciant, corda eorum condit ne sint fatui. Qui vitam carnalem (negando Christum) in mundo salvare voluerit, in futuro perdet eam; vel qui aeternam salutem animae quaerit, non dubitet eam dare ad mortem hujus temporis. Id est in illa tam tenebrosa tribulatione Matth. 24.. Illi scilicet qui otium eligunt, neque saecularibus, neque ecclesiasticis negotiis occupati. Qui vel humana laude, vel qualibet corruptione statum vitae qua imbutus est, deserit. De quo Jeremias: Thren. 1.. etc. Duae differentiae, sequentium orbem rerum mobilium. Quae femineo genere designantur, quia majorum consilio reguntur, ut feminae a viris, quae tamen in unum molunt inquantum de suis negotiis Ecclesiae usibus deserviunt. Sed quidam tantum propter aeterna, quidam propter temporalia, I Tim 6.. . Duo quaerentibus unum respondet, sanctos scilicet secum assumendos, aliud subjiciendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos. etc. Ubicunque fuerit Dominus corporaliter, illo congregabuntur electi, qui ejus passionem humiliter imitando tanquam de carne ejus saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur ut aquilae juventus.
Copyright information for VulgGlossa